|
18. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est: consecutio
autem, ipsa beatitas. At eum sequimur diligendo, consequimur vero,
non cum hoc omnino efficimur quod est ipse, sed ei proximi, eumque
mirifico et intelligibili modo contingentes, ejusque veritate et
sanctitate penitus illustrati atque comprehensi. Ille namque ipsum
lumen est; nobis autem ab eodem illuminari licet. Maximum ergo quod
ad beatam vitam ducit, primumque mandatum est, Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo et anima et mente. Diligentibus enim Deum
omnia procedunt in bonum. Quamobrem paulo post idem Paulus: Certus
sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, neque
virtus, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque
profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei,
quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 28,
38, 39). Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum;
et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse
nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus;
idque significatur et exprimitur quod dictum est, Ex tota anima, et
ex toto corde, et ex tota mente: quis, quaeso, dubitaverit, his
omnibus constitutis, et firmissime creditis, nihil nobis aliud esse
optimum, ad quod adipiscendum postpositis caeteris festinare oporteat,
quam Deum? Item si nulla res ab ejus charitate nos separat, quid
esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest?
19. Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde separat,
minando mortem. Id ipsum enim quo diligimus Deum , mori non potest,
nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod
nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo
praeponere. Nemo inde separat pollicendo vitam: nemo enim ab ipso
fonte separat pollicendo aquam. Non separat angelus: non enim est
angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat
virtus: nam si virtus hic illa nominata est, quae aliquam potestatem
in hoc mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens
Deo. Sin virtus illa dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima
affectio est: si in alio est, favet ut conjungamur Deo; si in nobis
est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiae: hoc enim
leviores eas sentimus, quo ei unde nos separare moliuntur, arctius
inhaeremus. Non separat promissio futurorum: nam et quidquid boni
futurum est, certius promittit Deus; et nihil est ipso Deo melius,
qui jam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est. Non separat
altitudo neque profundum: etenim si haec verba scientiae forte
altitudinem vel profundum significant, non ero curiosus, ne sejungar a
Deo; nec cujusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat
errorem, a quo nemo prorsus nisi separatus erraret. Si vero
altitudine et profundo superna et inferna hujus mundi significantur,
quis mihi coelum polliceatur, ut a coeli fabricatore sejungar? Aut
quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si nunquam deseruissem,
inferna nescirem? Postremo, quis me locus ab ejus charitate
divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco?
|
|