CAPUT XII. Charitate Deo connectimur, dum illi subjicimur.

20. Non, inquit, separat alia creatura. O altissimorum mysteriorum virum! Non fuit contentus dicere, creatura; sed, alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum, et quo inhaeremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est: et si animus res quaedam est intelligibilis, id est quae tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos, vel aures, vel olfactum, vel gustum, vel tactum, quasi quamdam notitiam sui praebet; atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capitur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente praestantior; quippe qui creator ejus atque auctor est; verendum erat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur, ejusdem se naturae arbitraretur esse, cujus est ipse qui creavit; et sic ab eo superbia decideret, cui charitate jungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illuminandum se subjicit. Et si maxime ei propinquat subjectione ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua legibus Dei obtemperare detrectat, dum suae potestatis esse cupit ut Deus est.

21. Quanto ergo magis longe discedit a Deo, non loco, sed affectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto magis stultitia miseriaque completur. Dilectione igitur redit in Deum, qua se illi non componere, sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac studiosius, tanto erit beatior atque sublimior, et illo solo dominante liberrimus. Quamobrem nosse debet se esse creaturam. Debet enim creatorem suum credere sicuti est, inviolabili et incommutabili semper manere natura veritatis atque sapientiae: in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam, vel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cavere debet, ne ab ipsius Dei charitate, qua sanctificatur ut beatissimus maneat, alterius creaturae, id est hujus sensibilis mundi amore separetur. Non igitur separat nos alia creatura, siquidem et nos ipsi creatura sumus, a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.