|
22. Dicat nobis idem Paulus, quis iste sit Christus Jesus
Dominus noster: Vocatis, inquit, praedicamus Christum Dei
Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quid?
ipse Christus nonne inquit, Ego sum Veritas? Si ergo quaerimus
quid sit bene vivere, id est ad beatitudinem bene vivendo tendere, id
erit profecto amare Virtutem, amare Sapientiam, amare Veritatem,
et amare ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; Virtutem
quae inviolabilis et invicta est, Sapientiam cui stultitia non
succedit, Veritatem quae converti atque aliter quam semper est sese
habere non novit. Per hanc ipse cernitur Pater; dictum est enim:
Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Huic
haeremus per sanctificationem. Sanctificati enim plena et integra
charitate flagramus, qua sola efficitur ut a Deo non avertamur, eique
potius quam huic mundo conformemur: Praedestinavit enim, ut ait idem
Apostolus, conformes nos fieri imaginis Filii ejus (Rom.
VIII, 29).
23. Fit ergo per charitatem ut conformemur Deo, et ex eo
conformati atque configurati, et circumcisi ab hoc mundo, non
confundamur cum iis quae nobis debent esse subjecta. Fit autem hoc per
Spiritum sanctum. Spes enim, inquit, non confundit; quoniam
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Id. V, 5). Nullo modo autem redintegrari
possemus per Spiritum sanctum, nisi et ipse semper et integer et
incommutabilis permaneret. Quod profecto non posset, nisi Dei
naturae esset ac ipsius substantiae, cui soli incommutabilitas atque ut
ita dicam, invertibilitas semper est . Creatura enim neque hoc ego,
sed idem Paulus clamat, vanitati subjecta est (Id. VIII,
20). Neque nos potest a vanitate separare, veritatique
connectere, quod subjectum est vanitati. Et hoc nobis Spiritus
sanctus praestat: creatura igitur non est. Quia omne quod est, aut
Deus, aut creatura est.
|
|