|
24. Deum ergo diligere debemus trinam quamdam unitatem, Patrem et
Filium et Spiritum sanctum, quod nihil aliud dicam esse, nisi
idipsum esse. Est enim vere summeque Deus, ex quo omnia, per quem
omnia, in quo omnia: haec verba Pauli sunt. Quid deinde subjicit?
Ipsi gloria (Rom. XI, 36). Sincerissime omnino. Neque enim
ait, ipsis: nam unus est Deus. Quid est autem, ipsi gloria, nisi
ipsi optima et summa et late patens fama? Quanto enim melius atque
diffusius diffamatur, tanto diligitur et amatur ardentius. Quod cum
fit, nihil aliud ab humano genere quam certo et constanti gradu in
optimam vitam et beatissimam pergitur. Non arbitror cum de moribus et
vita fit quaestio, amplius esse requirendum, quod sit hominis summum
bonum, quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit, et ratione
quantum valuimus, et ea quae nostrae rationi antecellit auctoritate
divina, nihil aliud quam ipsum Deum. Nam quid erit aliud optimum
hominis, nisi cui inhaerere est beatissimum? Id autem est solus
Deus, cui haerere certe non valemus, nisi dilectione, amore,
charitate.
|
|