CAPUT XVI. Testamenti Veteris et Novi concentus.

26. His de singulis virtutibus quinam vivendi modus ducatur, paucis explicabo, si prius testimoniis Novi Testamenti, quibus utor jam diu, de Veteri etiam paria, ut pollicitus sum, comparavero . Num enim Paulus tantum dicit, Deo nos esse debere subjunctos , ita ut in medio quod separet nihil sit? Nonne et propheta commodissime hoc et brevissime significat, cum dicit: Mihi autem adhaerere Deo bonum est? (Psal. LXXII, 28.) Nonne quod ibi latissime de charitate dictum est, hic uno verbo continetur quod ait, inhaerere? item quod addidit, bonum est, nonne ad illud respicit, quod ibi positum est, Diligentibus Deum omnia procedunt in bonum (Rom. VIII, 35, 28)? ita ut una sententiola duobusque verbis propheta et vim et fructum charitatis ostendat.

27. Cumque ibi dictum sit, Dei Filium, Dei Virtutem esse atque Sapientiam (I Cor. I, 24); cumque virtus ad operationem, sapientia vero ad disciplinam pertinere intelligatur (unde in Evangelio duo ipsa signantur, cum dicitur, Omnia per ipsum facta sunt; nam hoc operationis atque virtutis est: deinde quod ad disciplinam verique cognitionem attinet, Et vita, inquit, erat lux hominum [Joan. I, 3, 4]): potuitne quidquam magis concinere his testimoniis Novi Testamenti, quam illud quod in Vetere dictum est de sapientia, Attingit autem a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Namque attingere fortiter magis virtutem significat: disponere autem suaviter, quasi artem ipsam atque rationem. Sed si hoc videtur obscurum, vide quae sequuntur: Et omnium, inquit, Dominus dilexit illam: doctrix est enim disciplinae Dei, et electrix operum illius. Videtur hic nihil aliud de operatione dictum; non enim hoc est eligere opera, quod operari: ergo haec ad disciplinam pertinent; opus virtuti debetur, ut sit plena, quam volumus demonstrare, sententia. Lege igitur deinceps quod annexum est. Quod si honesta est, inquit, possessio quae concupiscitur in vita, quid sapientia est honestius, quae omnia operatur? Potestne quidquam praeclarius aut manifestius, aut vero etiam uberius proferri? Audi aliud, si parum putas, quod idem sonet: Sobrietatem enim sapientia docet, inquit, et justitiam et virtutem. Sobrietas mihi ad ipsam cognitionem veri videtur pertinere, id est ad disciplinam: justitia vero et virtus ad actionem atque ad operationem. Quibus duobus, id est agendi efficacia, et sobrietate contemplandi, quae Dei Virtus et Dei Sapientia, id est Dei Filius, dilectoribus suis donat, quid comparandum sit nescio, cum idem propheta statim dicat quanti sint ista pendenda: nam ita positum est, Sobrietatem enim sapientia docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus .

28. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est, Generositatem magnificat, contubernium habens Dei? (Sap. VIII, 3). An vero generositas solet significare aliud quam parentes? Contubernium vero nonne cum ipso patre aequalitatem clamat atque asserit? Deinde, cum Paulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24); et ipse Dominus, Nemo novit Patrem, nisi unigenitus Filius (Matth. XI, 27); quid potuit a propheta congruentius dici, quam illud quod dictum est, Et tecum Sapientia quae novit opera tua, quae adfuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum esset oculis tuis? (Sap. IX, 9.) Quod autem Christus est veritas, quod idem ostenditur cum splendor Patris nuncupatur (Hebr. I, 3); non est enim quidquam in circuitu solis, nisi splendor ipse quem gignit : quid ergo potuit apertius et clarius ex Vetere Testamento huic sententiae consonare, quam illud quod dictum est, Veritas tua in circuitu tuo? (Psal. LXXXVIII, 9.) Postremo dicit ipsa Sapientia in Evangelio, Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6): dicit propheta, Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dederis sapientiam? et paulo post, Et quae tibi placent, didicerunt homines, et per sapientiam sanati sunt (Sap. IX, 17-19).

29. Dicit Paulus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): dicit propheta, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet dolum (Sap. I, 5). Ubi enim dolus, charitas nulla est. Dicit Paulus, Conformes fieri nos imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29): dicit propheta, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Ostendit Paulus Deum esse Spiritum sanctum, et ideo non esse creaturam: dicit propheta, Et miseris Spiritum sanctum de altissimis (Sap. IX, 17). Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Ostendit Paulus Trinitatem istam unum Deum esse, cum dicit, Ipsi gloria (Rom. XI, 36): dicitur in Veteri Testamento, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).