|
30. Quid vultis amplius? quid imperite atque impie saevitis? quid
indoctas animas noxia suasione pervertitis? Utriusque Testamenti
Deus unus est. Nam ut ista sibi congruunt, quae de utroque
posuimus; ita etiam caetera, si diligenter et aequo judicio velitis
attendere. Sed quia multa dicuntur submissius, et humi repentibus
animis accommodatius, ut per humana in divina consurgant ; multa etiam
figurate ut studiosa mens, et quaesitis exerceatur utilius, et uberius
laetetur inventis; vos mirifica dispositione Spiritus sancti, ad
decipiendos vestros auditores et illaqueandos abutimini. Quod ipsum
cur divina providentia vos facere sinat, quamque verissime Apostolus
dixerit, Oportet multas haereses esse , ut probati manifesti fiant
inter vos (I Cor. XI, 19); et longum est disputare, et,
quod dicendum est vobis, non est vestrum ista intelligere. Non parum
mihi cogniti estis. Crassas omnino mentes et corporeorum simulacrorum
pestifero pastu morbidas ad divina judicanda defertis, quae multo
altiora sunt quam putatis.
31. Quare vobiscum modo sic agendum est, non ut ea jam
intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando
cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura charitas Dei, quae maxime
spectatur in moribus, de qua multa jam diximus: quae inspirata
Spiritu sancto perducit ad Filium, id est, ad Sapientiam Dei, per
quam Pater ipse cognoscitur. Nam si sapientia et veritas non totis
animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si ita
quaeratur, ut dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis
dilectoribus non potest. Hinc est illud, quod in ore habere etiam vos
soletis, quod ait: Petite, et accipietis; quaerite, et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7).
Nil est occultum, quod non revelabitur (Id. X, 26). Amore
petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore
denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore
sapientiae diligentiaque quaerendi, non deterremur Veteri
Testamento, quod semper mendacissime dicitis, sed ad haec
vehementissime concitamur.
32. Audite itaque aliquando, et advertite, quaeso, sine
pertinacia quid per prophetam dicatur: Clara est, inquit, et quae
nunquam marcescat sapientia, et facile videtur ab iis qui diligunt
illam, et invenitur ab iis qui quaerunt illam: praeoccupat qui se
concupiscunt, ut illis se ostendat. Qui vigilaverit ad illam, non
laborabit: assidentem enim illam inveniet foribus suis. Cogitare enim
de illa, sensus est consummatus; et qui vigilaverit propter illam,
cito erit securus: quia dignos seipsa circuit quaerens, et in viis
ostendit se illis hilariter, et omni providentia occurrit illis.
Initium enim illius verissimum disciplinae concupiscentia est. Cura
ergo disciplinae dilectio est; et dilectio custoditio legum illius
est: custoditio autem legum, confirmatio incorruptionis est;
incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque
sapientiae deducit ad regnum (Sap. VI, 13-21). Itane
tandem adhuc adversum ista latrabitis? Nonne ita posita et nondum
intellecta, cuivis significant altum se quiddam et ineffabile
continere? O utinam possetis intelligere quae dicta sunt! Confestim
abjiceretis omnes ineptias fabellarum, et vanissimas imaginationes
corporum, totosque vos magna alacritate, sincero amore, firmissima
fide, sanctissimo Ecclesiae catholicae gremio conderetis.
|
|