|
33. Poteram pro mea mediocritate discutere singula, et eruere ac
demonstrare quae accepi, in quorum excellentia et altitudine plerumque
verba deficiunt: sed quamdiu latratis, non est faciendum. Non enim
frustra dictum est, Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII,
6). Ne succenseatis. Et ego latravi et canis fui, quando mecum
jure non docendi cibo, sed refellendi fustibus agebatur. Si autem in
vobis esset charitas, de qua nunc agitur, vel etiam si fuerit
aliquando, quantam cognoscendae veritatis magnitudo desiderat, aderit
Deus qui ostendat vobis neque apud Manichaeos esse christianam fidem,
quae ad summum apicem sapientiae veritatisque perducit, qua perfrui,
nihil est aliud nisi beate vivere; neque esse uspiam, nisi in
catholica disciplina. Quid enim aliud videtur apostolus Paulus
optare, cum dicit: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Jesu Christi, a quo omnis paternitas in coelis et in
terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae
fortitudinem, corroborari per spiritum in interiori homine, habitare
Christum per fidem in cordibus vestris: ut in charitate radicati et
fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit
altitudo, et longitudo, et latitudo, et profundum; cognoscere etiam
supereminentem scientiae charitatem Christi , ut impleamini in omnem
plenitudinem Dei? (Ephes. III, 14-19.) Potestne
quidquam dici manifestius?
34. Obsecro, vigilate paululum, videte Testamenti utriusque
concordiam, qui sit in moribus vitae modus, et quo sint referenda
omnia, satis aperientem et docentem. Amorem Dei concitant
Evangelia, cum dicitur, Petite, quaerite, pulsate (Matth.
VII, 7): concitat Paulus, dicendo, Ut in charitate radicati
et fundati possitis comprehendere (Ephes. III, 17): concitat
etiam propheta, cum dicit, facile sapientiam ab iis qui eam diligunt,
quaerunt, concupiscunt, vigilant, cogitant, curant, posse
cognosci. Salus animi et via beatitudinis utrarumque Scripturarum
pace monstratur, et vos latrare potius adversus haec, quam his
obtemperare diligitis. Brevi dicam quod sentio: audite doctos
Ecclesiae catholicae viros tanta pace animi, et eo voto quo vos ego
audivi; nihil opus erit novem annis quibus me ludificastis . Longe
omnino, longe breviore tempore, quid intersit inter veritatem
vanitatemque cernetis.
|
|