|
1. In aliis libris satis opinor egisse nos quemadmodum Manichaeorum
invectionibus, quibus in Legem, quod Vetus Testamentum vocatur,
imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus,
inani jactatione ventilant, possimus occurrere: quod breviter etiam
hic commemorari a me potest. Quis enim mediocriter sanus non facile
intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum
doctores se esse profitentur; fierique posse, imo id semper accidere,
ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus
exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius,
quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veteris
Testamenti libris evenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem
potius eorum pium, quam impium laceratorem requirat, priusque studio
quaerentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec, si ea
discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel
presbyteros, vel cujuscemodi Ecclesiae catholicae antistites et
ministros, qui aut passim caveant nudare mysteria, aut contenti
simplici fide, altiora cognoscere non curarint, desperet ibi scientiam
esse veritatis, ubi neque omnes a quibus quaeritur docere possunt,
neque omnes qui quaerunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et
pietas adhibenda est: altero fiet ut scientes inveniamus; altero, ut
scire mereamur.
2. Sed quoniam duae maxime sunt illecebrae Manichaeorum, quibus
decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores; una, cum
Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt vel quas male
intelligi volunt; altera, cum vitae castae et memorabilis continentiae
imaginem praeferunt: hic liber congruentem catholicae disciplinae
sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse
intelligetur et quam sit facile simulare, et quam difficile habere
virtutem. Eum sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum
morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviter invehar, quam illi in
ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam
oppugnari volo. Et ea de Scripturis assumam testimonia, quibus eos
necesse sit credere, de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil
proferam eorum quae solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis
coarctantur; sed ea dicam, quae et approbare et laudare coguntur.
Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica
disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem; ut si
evigilare tandem, deposita pertinacia somniorum suorum, et in
christianae fidei lucem aspirare voluerint, animadvertant et quam non
sit christiana vita quam ostentant, et quam sit Christi Scriptura
quam lacerant.
|
|