|
35. Sed tempus est ad illas virtutes quatuor reverti, et ex his
singulis eruere ac ducere vivendi modum. Itaque prius temperantiam
videamus, quae nobis amoris illius quo innectimur Deo, integritatem
quamdam et incorruptionem pollicetur. Munus enim ejus est in
coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea quae nos
avertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis ejus: quod est, ut brevi
explicem, beata vita. Ibi enim est sedes veritatis , cujus
contemplatione perfruentes, eique penitus adhaerentes, procul dubio
beati sumus: inde autem decidentes, magnis erroribus doloribusque
implicantur. Namque, ut ait Apostolus, radix omnium malorum
cupiditas, quam quidam sequentes, naufragaverunt a fide, et
inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Quod
peccatum animae in Veteri Testamento satis aperte, bene
intelligentibus, in ipsius hominis qui erat in paradiso,
praevaricatione signatur. In Adam quippe omnes morimur, ut ait
idem, et in Christo omnes resurgemus (I Cor. XV, 22). O
alta mysteria! Sed reprimam me: non enim modo suscepi docere vos
recta, sed dedocere prava, si potero, id est, si Deus annuerit
proposito in vos meo.
36. Dicit ergo Paulus radicem omnium malorum esse cupiditatem, per
quam etiam Lex vetus primum hominem lapsum esse significat. Monet
Paulus ut exuamus nos veterem hominem, et induamus novum (Coloss.
III, 9, 10). Vult autem intelligi, Adam qui peccavit,
veterem hominem; illum autem quem suscepit in sacramento Dei Filius
ad nos liberandos, novum. Dicit namque alio loco, Primus homo de
terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis
terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes.
Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I
Cor. XV, 47-49): hoc est, exuite veterem, et induite
novum. Omne igitur officium temperantiae, est exuere veterem
hominem, et in Deo renovari; id est, contemnere omnes corporeas
illecebras, laudemque popularem, totumque amorem ad invisibilia et
divina conferre. Unde illud sequitur quod mirifice dictum est, Si et
exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem
(II Cor. IV, 16). Audi et prophetam canentem, Cor mundum
crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis
(Psal. L, 12). Quid contra istam convenientiam dici, nisi a
caecis latratoribus potest?
|
|