CAPUT XX. Sensibilia omnia contemnere, et solum Deum amare jubemur.

37. Illecebrae autem corporis sitae sunt in his omnibus quae corporeus sensus attingit, quae a nonnullis etiam sensibilia nominantur: in quibus maxime lux ista vulgaris excellit, quia et in ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis praeferendum; et ideo in Scripturis sanctis, visibilium nomine sensibilia cuncta significantur . Itaque in Novo Testamento sic ab istorum amore prohibemur: Non respicientes, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Ex quo intelligi potest, quam christiani non sint qui solem et lunam non modo diligendos, sed etiam colendos putant. Quid enim videmus, si solem et lunam non videmus? Vetiti autem sumus converti ad ea quae videntur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei qui amorem illum incorruptum Deo cogitat exhibere. Sed erit mihi alius locus quo de istis diligentius requiretur. Non enim nunc de fide, sed de vita dicere institui, per quam meremur scire quod credimus. Amandus igitur solus Deus est: omnis vero iste mundus, id est, omnia sensibilia contemnenda; utendum autem his ad hujus vitae necessitatem.