CAPUT XXI. Gloria popularis et curiositas sacris Litteris damnata.

38. Gloria vero popularis sic in Novo Testamento abjicitur atque contemnitur: Si hominibus, inquit, placere vellem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Est item aliud quod de corporibus per imaginationes quasdam concipit anima, et eam vocat rerum scientiam. Quamobrem recte etiam curiosi esse prohibemur, quod magnum temperantiae munus est. Hinc illud est: Cavete ne quis vos seducat per philosophiam. Et quia ipsum nomen philosophiae si consideretur, rem magnam totoque animo appetendam significat, siquidem philosophia est amor studiumque sapientiae, cautissime Apostolus, ne ab amore sapientiae deterrere videretur, subjecit, et elementa hujus mundi (Coloss. II, 8). Sunt enim qui desertis virtutibus, et nescientes quid sit Deus, et quanta majestas semper eodem modo manentis naturae, magnum aliquid se agere putant, si universam istam corporis molem, quam mundum nuncupamus, curiosissime intentissimeque perquirant. Unde tanta etiam superbia gignitur, ut in ipso coelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur. Reprimat igitur se anima ab hujusmodi vanae cognitionis cupiditate , si se castam Deo servare disposuit. Tali enim amore plerumque decipitur, ut aut nihil putet esse, nisi corpus; aut etiamsi auctoritate commota, fateatur aliquid esse incorporeum, de illo tamen nisi per imagines corporeas cogitare non possit, et tale aliquid esse credere, quale fallax corporis sensus infligit. Ad hoc etiam valet quod praecipitur cavendum esse a simulacris.

39. Huic ergo auctoritati Novi Testamenti, qua jubemur nihil mundi hujus diligere (I Joan. II, 15), illa maxime sententia qua dictum est, Nolite conformari huic mundo (Rom. XII, 2): simul enim demonstrandum est ei rei quemque conformari quam diligit: huic ergo auctoritati, si de Veteri Testamento quaeram quid comparem, plura quidem invenio: sed unus Salomonis liber, Ecclesiastes qui dicitur, copiosissime in summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic: Vanitas vanitantium , dixit Ecclesiastes, vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? (Eccle. I, 2, 3.) Haec verba omnia si attendantur, si perpendantur, si discutiantur, multa inveniuntur pernecessaria iis qui hunc mundum fugere, et refugere in Deum desiderant: sed longum est, et alio festinat oratio. Tali tamen principio constituto, exsequitur omnia, vanitantes esse eos qui rebus hujusmodi falluntur; idipsum autem quo falluntur vanitatem vocans, non quod Deus ista non creaverit, sed quia subjicere se homines volunt iis rebus per peccata, quae illis per recte facta divina lege subjectae sunt. Quid est enim aliud, falsis bonis illudi atque decipi, quam teipso inferiora, miranda et appetenda arbitrari? Habet igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitae regulam utroque Testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitae hujus atque officiorum necessitatem quantum sat est, usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Haec dicta sint de temperantia, pro rerum magnitudine breviter; pro instituto tamen opere fortasse copiosius quam oportebat.