|
40. De fortitudine vero non multa dicenda sunt. Amor namque ille
de quo loquimur, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in
Deum, in non appetendis istis temperans, in amittendis fortis
vocatur. Sed inter omnia quae in hac vita possidentur, corpus homini
gravissimum vinculum est, justissimis Dei legibus, propter antiquum
peccatum, quo nihil est ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum
secretius. Hoc ergo vinculum ne concutiatur atque vexetur, laboris et
doloris; ne auferatur atque perimatur, mortis terrore animam quatit.
Amat enim illud vi consuetudinis, non intelligens, si eo bene atque
scienter utatur, resurrectionem reformationemque ejus ope ac lege
divina sine ulla molestia juri suo subditam fore: sed cum se hoc amore
tota in Deum converterit , his cognitis mortem non modo contemnet,
verum etiam desiderabit.
41. Sed restat cum dolore magna conflictio. Nihil est tamen tam
durum atque ferreum, quod non amoris igne vincatur. Quo cum se anima
rapiet in Deum, super omnem carnificinam libera, et admiranda
volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum
amor castus innititur. Nisi vero amatores auri, amatores laudis,
amatores feminarum, amatoribus suis Deus sinet esse fortiores; cum
ille non amor, sed congruentius cupiditas vel libido nominetur. In
qua tamen apparet quantus sit impetus animi ad ea quae diliguntur
indefesso cursu per immania quaeque tendentis, argumentoque nobis est,
quam sint omnia perferenda, ne deseramus Deum, si tanta illi ut
deserant, perferunt.
|
|