CAPUT XXIII. Fortitudinis monita et exempla ex Scripturis.

42. Quid ergo hic Novi Testamenti auctoritates colligam, ubi dictum est, Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V, 3, 4); et non solum dictum, sed etiam exemplis eorum qui dixerunt, probatum atque firmatum, de Veteri potius Testamento, in quod illi rabide saeviunt, excitabo exemplum patientiae. Neque illum memorabo virum, a quo in magnis cruciatibus corporis et horribili tabe membrorum, non modo sustinentur humana, sed divina etiam disputantur. In cujus singulis vocibus satis elucet, si quis aequo animo attendat, quanti pendenda sint ista, quae cum volunt homines per dominationem tenere, ab his ipsis potius per cupiditatem tenentur, et rerum mortalium servi fiunt, dum imperite domini esse desiderant. Amisit namque ille omnes divitias, et factus repente pauperrimus, tam inconcussum animum tenuit et infixum Deo, ut satis demonstraret, non illas sibi fuisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum (Job I, II). Quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnopere in Novo Testamento ab istorum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus. Multo enim mirabilius est non inhaerere istis, quamvis possideas, quam omnino ea non possidere.

43. Sed quoniam de dolore atque cruciatibus corporis tolerandis nunc agitur, relinquo istum virum, licet magnum, licet invictum, virum tamen. Offerunt enim mihi Scripturae illae stupendae fortitudinis feminam, et ad eam jam me transire compellunt. Quae cum septem liberis tyranno atque carnifici prius viscera omnia, quam unum verbum sacrilegum impendit: cum ejus hortatione filii roborarentur, in quorum membris ipsa torquebatur, latura tamen etiam proprio munere, quod eos ferre praeceperat (II Machab. VII). Quid ad tantam patientiam, quaeso, addi potest? Quid tamen mirum si omnibus medullis conceptus Dei amor, et tyranno, et carnifici, et dolori, et corpori, et sexui, et affectui resistebat? An non audierat: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15)? non audierat: Melior vir patiens fortissimo (Prov. XVI, 32)? non audierat: Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine; et in humilitate tua habe patientiam: quoniam in igne probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4, 5)? non audierat: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis? (Id. XXVII, 6.) Imo vero et haec, et alia plura perceperat, quae uno sancto Dei Spiritu, ut in istis Novi Testamenti, sic in illis, qui soli adhuc erant, Libris divina praecepta fortitudinis conscripta sunt.