|
44. Quid de justitia quae ad Deum pertinet? Nonne, cum et
Dominus dicat, Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI,
24), et Apostolus redarguat eos qui creaturae potius quam Creatori
serviunt (Rom. I, 25); in Veteri Testamento prius dictum
est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies? (Deut.
VI, 13.) Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis
talibus ibi plena sint omnia? Hanc ergo justitia vitae regulam dabit
huic amatori de quo sermo est, ut Deo quem diligit, id est summo
bono, summae sapientiae, summae paci , libentissime serviat;
caeteraque omnia partim subjecta sibi regat, partim subjicienda
praesumat. Quae norma vivendi, ut docuimus, utriusque Testamenti
auctoritate roboratur.
45. Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia
pertinet appetendorum et vitandorum. Quae si desit, nihil eorum de
quibus jam dictum est, effici potest. Hujus autem sunt excubiae atque
diligentissima vigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione
fallamur: unde saepe Dominus, Vigilate (Matth. XXIV,
42), clamat; et, Ambulate, inquit, dum lumen habetis, ne vos
tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Itemque dicitur:
Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? (I Cor.
V, 6.) Quid autem proferri manifestius de Veteri Testamento
contra istam dormitationem animi potest, per quam fit ut non sentiamus
quasi minutatim serpentem perniciem, quam illud quod a propheta dictum
est: Qui spernit modica, paulatim decidet? (Eccli. XIX,
1.) De qua sententia, si opportunum esset festinantibus,
copiosissime disputarem ; atque id si a nobis nunc susceptum munus
flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint alta mysteria, quae
imperitissimi et sacrilegi homines deridendo, non illi quidem paulatim
jam decidunt, sed magno lapsu praecipites eunt.
|
|