|
46. Quid amplius de moribus disputem? Si enim Deus est summum
hominis bonum, quod negare non potestis, sequitur profecto, quoniam
summum bonum appetere, est bene vivere, ut nihil sit aliud bene
vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente Deum diligere: a
quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod
est temperantiae; et nullis frangatur incommodis, quod est
fortitudinis; nulli alii serviat, quod est justitiae; vigilet in
discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est
prudentiae. Haec est hominis una perfectio, qua sola impetrat ut
veritatis sinceritate perfruatur: haec nobis Testamento utroque
concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. Quid adhuc
Scripturis, quas ignoratis, calumniamini? Nescitis quanta imperitia
lacessatis Libros, quos et soli reprehendunt qui non intelligunt, et
soli intelligere nequeunt qui reprehendunt? Non enim eos aut ullus
inimicus cognoscere sinitur, aut esse nisi amicus cognitis potest.
47. Diligamus igitur Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota
mente, quicumque ad vitam aeternam pervenire proposuimus. Vita enim
aeterna est totum praemium, cujus promissione gaudemus: nec praemium
potest praecedere merita, priusque homini dari quam dignus est. Quid
enim hoc injustius, et quid justius Deo? Non ergo debemus poscere
praemium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue
quaeritur, aeterna ipsa vita quid sit. Sed ejus largitorem potius
audiamus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te verum
Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).
Aeterna igitur vita est ipsa cognitio veritatis. Quamobrem videte
quam sint perversi atque praeposteri, qui sese arbitrantur Dei
cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit
praemium. Quid ergo agendum est, quid quaeso, nisi ut eum ipsum quem
cognoscere volumus, prius plena charitate diligamus ? Unde illud
exoritur, quod ab initio satagimus, nihil in Ecclesia catholica
salubrius fieri, quam ut rationem praecedat auctoritas.
|
|