CAPUT XXVI. Dilectio sui et proximi.

48. Sed caetera videamus: videtur enim de homine ipso, id est, de amatore ipso nihil actum; sed parum dilucide qui hoc arbitratur intelligit. Non enim fieri potest ut seipsum, qui Deum diligit, non diligat: imo vero solus se novit diligere, qui Deum diligit. Siquidem ille se satis diligit, qui sedulo agit, ut summo et vero perfruatur bono: quod si nihil est aliud quam Deus, sicut ea quae dicta sunt docuerunt, quis cunctari potest, quin sese amet, qui amator est Dei? Quid inter ipsos homines nullumne esse amoris vinculum debet? Imo vero ita debet, ut nullus certior gradus ad amorem Dei fieri posse credatur, quam hominis erga hominem charitas.

49. Promat nobis ergo alterum praeceptum ipse Dominus, de vitae praeceptis interrogatus: non enim contentus fuit uno, qui sciret aliud Deum esse, aliud hominem; atque interesse tantum, quantum inter eum qui creavit, et id quod ad Creatoris similitudinem creatum est. Dicit ergo secundum praeceptum esse: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39). Te autem ipsum salubriter diligis, si plus quam te diligis Deum. Quod ergo agis tecum, id agendum cum proximo est; hoc est, ut ipse etiam perfecto amore diligat Deum. Non enim eum diligis tanquam teipsum, si non ad id bonum ad quod ipse tendis, adducere satagis . Illud est enim unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non fit angustum. Ex hoc praecepto nascuntur officia societatis humanae, in quibus non errare difficile est. Agendum autem in primis est, ut benevoli simus, id est, ut nulla malitia, nullo dolo malo adversus hominem utamur. Quid enim homini homine propinquius?

50. Accipe etiam quid Paulus dicat: Dilectio, inquit, proximi, malum non operatur (Rom. XIII, 10). Brevissimis utor testimoniis, sed, nisi fallor, idoneis, et quibus susceptae rei satis fiat: nam quis ignorat quam multa, et quanti ponderis, verba in illis Libris de charitate proximi usquequaque diffusa sint? Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laedatur, alio si cum potest non adjuvetur; eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum, qui diligit, facit: satis, opinor, quod volumus demonstrat ista sententia, Dilectio proximi malum non operatur. Et si ad bona pervenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula charitatis Dei, quibus diligimus proximum; ut quoniam dilectio proximi malum non operatur, hinc ad illud ascendamus quod dictum est, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum (Ibid. VIII, 28).

51. Sed nescio quomodo aut pariter ista in plenitudinem perfectionemque consurgunt, aut inchoatur prius Dei amor, et prius perficitur proximi. Ad incipiendum enim citius nos fortasse in se divina charitas rapit, sed facilius minora perficimus. Quoquo modo autem res se habeat, illud maxime tenendum est, ne se quisquam credat, contempto proximo, ad beatitudinem et ad Deum quem diligit esse venturum. Atque utinam, ut facile est bene instituto et benigno diligere proximum, ita facile esset vel consulere, vel nihil nocere. Non enim ad haec satis est voluntas bona, sed opus est magna quadam ratione atque prudentia, qua nemo uti potest, nisi Deus ille fons omnium bonorum id tribuerit. De qua re, quantum arbitror, difficillima, tentabimus dicere pro suscepto opere pauca quaedam, spem totam constituentes in eo cujus solius ista dona sunt.