|
52. Homo igitur, ut homini apparet, anima rationalis est mortali
atque terreno utens corpore. Partim ergo corpori, partim vero animae
hominis benefacit qui proximum diligit. Ad corpus quod pertinet,
medicina nominata est; ad animam autem, disciplina. Sed medicinam
nunc voco, quidquid omnino corporis vel tuetur vel instaurat salutem.
Ad hanc itaque pertinent, non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui
proprie medici nominantur; sed etiam cibus et porus, tegmen et
tectum, defensio denique omnis atque munitio, qua nostrum corpus
adversus etiam externos ictus casusque servatur: nam et fames, et
sitis, et frigus, et aestus, et quidquid extrinsecus graviter
infligitur, salutem, de qua nunc agitur, manere non sinunt.
53. Quare illa omnia, quibus hujuscemodi malis incommodisve
resistitur, qui officiose atque humaniter praebent, misericordes
vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore
turbentur . Nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam,
quod miserum cor faciat condolentis alieno malo? et quis non concedat
ab omni miseria liberum esse debere sapientem, cum subvenit inopi, cum
esurienti cibum praestat potumque sitienti, cum vestit nudum, cum
peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique
humanitatem suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum? Etiamsi id
faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed
adductus officio bonitatis, misericors tamen vocandus est. Huic enim
nihil obest nomen, cum absit miseria.
54. Stulti vero cum misericordiam quasi vitium devitant, quia
officio satis moveri nequeunt, si nec perturbatione commoventur,
congelascunt potius rigore inhumanitatis, quam rationis tranquillitate
serenantur. Itaque multo prudentius Deus etiam ipse misericors
dicitur: qui quemadmodum dicatur, restat intelligere iis qui sese
idoneos religione studioque praestiterint; ne cum verbis doctorum
inepte utimur, indoctorum animas prius durescere vitando
misericordiam, quam benignitatem appetendo mitescere faciamus. Atque
ut misericordia jubet, ista nos ab homine pellere incommoda, sic
innocentia prohibet inferre.
|
|