|
55. Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas
instauratur, quae si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa
corporis valet, difficillima omnino res est. Atque ut in corpore
dicebamus aliud esse morbos et vulnera curare, quod pauci homines bene
facere possunt; aliud autem famem sitimque sopire, et caetera in
quibus subvenire hominem homini vulgo passimque conceditur: sic in
animo sunt quaedam, in quibus excellentia illa et rara magisteria non
admodum desiderantur; ut cum hortamur et monemus, ut haec ipsa
indigentibus exhibeantur quae corpori exhibenda esse diximus. Cum enim
haec facimus, ope corpori; cum autem docemus ut fiant, disciplina
animo subvenimus. Sunt vero alia, quibus multimodi variique morbi
animorum, magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur: quae
medicina nisi divinitus populis mitteretur, nulla spes salutis esset,
tam immoderata progressione peccantibus; quanquam et illa corporis, si
altius rerum originem repetas, non invenitur unde ad homines manare
potuerit, nisi a Deo, cui rerum omnium status salusque tribuenda
est.
56. Haec tamen disciplina de qua nunc agimus, quae animi medicina
est, quantum Scripturis ipsis divinis colligi licet, in duo
distribuitur; coercitionem, et instructionem. Coercitio timore,
instructio vero amore perficitur, ejus dico cui per disciplinam
subvenitur: nam qui subvenit, nihil horum duorum habet, nisi amare.
In his duobus Deus ipse, cujus bonitate atque clementia fit omnino ut
aliquid simus, duobus Testamentis, Vetere et Novo, disciplinae
nobis regulam dedit. Quanquam enim utrumque in utroque sit, praevalet
tamen in Vetere timor, amor in Novo: quae ibi servitus , hic
libertas ab Apostolis praedicatur. De quorum Testamentorum
admirabili quodam ordine divinoque concentu, longissimum est dicere,
et multi religiosi doctique dixerunt. Multos libros res ista
flagitat, ut pro merito, quantum ab homine potest, explicari et
praedicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut
salvus corpore salvusque animo sit: sed cura corporis ad sanitatem
animi referenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum
pertinet, ut primo timeat, deinde diligat Deum. Hi mores sunt
optimi, per quos nobis etiam ipsa provenit, ad quam omni studio
rapimur, agnitio veritatis.
57. Atque in his duobus convenit mihi cum Manichaeis, id est, ut
Deum et proximum diligamus: sed hoc Veteri Testamento negant
contineri; in quo quantum errent, satis, ut opinor, apparet ex iis,
quas superius protulimus, de utroque sententiis. Verumtamen ut breve
aliquid dicam, sed tale cui resistere sit merae dementiae, nonne
animadvertunt haec ipsa duo, quae laudare coguntur, quam
importunissime a Domino in Evangelio de Vetere Testamento esse
prolata negent, ubi scriptum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; vel illud
alterum, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum? (Deut. VI,
5; Levit. XIX, 18; Matth. XXII, 37, 39.) Aut
si haec negare non audent; premuntur enim luce veritatis; illud negare
audeant, salubria esse ista praecepta, his mores optimos contineri
negent si possunt, et dicant non oportere Deum diligi, non oportere
proximum diligi; neque diligentibus Deum omnia procedere in bonum
(Rom. VIII, 28), neque dilectionem proximi malum non operari
(Ibid. XIII, 10); quibus duobus saluberrime atque optime
humana vita disponitur. Quae si dicunt, non solum illis cum
Christianis, sed nec cum hominibus quidem ratio est. Sin haec dicere
non audent, cogunturque confiteri esse divina; quid eos Libros unde
ista prolata sunt impietate nefaria lacessere atque improbare non
desinunt?
58. An illud dicturi sunt, non esse consequens ut omnia ibi, bona
sint, ubi haec invenire potuimus? nam hoc solent dicere. Cui ego
tergiversationi quid respondeam, et quemadmodum occurram, non facile
video. Discutiamne verba singula Veteris Testamenti, ut in his
summam cum Evangelio esse concordiam pervicacibus indoctisque
demonstrem? Sed quando istud erit? quando aut ego sufficiam, aut
ipsi patientur? Quid ergo faciam? Deseramne causam, et eos in
sententia quamvis improba et falsa, tamen difficili ad dissolvendum
delitescere sinam? Non faciam: aderit de proximo Deus ipse, cujus
illa praecepta sunt; nec me in tantis angustiis inopem ac desertum esse
patietur.
|
|