|
59. Quamobrem adestote animis, Manichaei, si qui forte illa
superstitione ita tenemini, ut evadere aliquando possitis. Adestote,
inquam, sine pertinacia, sine studio resistendi: nam aliter vobis
perniciosissimum est judicare. Certe enim nemini dubium est, nec
aversi vos ita estis a vero, ut non intelligatis, si diligere Deum et
proximum, bonum est, quod negare nemo potest; quidquid in his duobus
praeceptis pendet, vituperari jure non posse. Quid ergo in iis
pendeat, ridiculum est si a me quaerendum esse putas; ipsum Christum
audi, audi, inquam, Christum, audi Dei Sapientiam: In his,
inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet, et omnes Prophetae
(Matth. XXII, 40).
60. Quid hoc loco potest dicere impudentissima pertinacia? Non hoc
Christum dixisse? At in Evangelio verba ejus ista conscripta sunt.
Falsum esse scriptum? Quid hoc sacrilegio magis impium reperiri
potest? quid ista voce impudentius? quid audacius? quid sceleratius?
Simulacrorum cultores, qui Christi etiam nomen oderunt, nunquam hoc
adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque omnium
litterarum summa perversio, et omnium qui memoriae mandati sunt
librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est,
tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem
adducitur, ut ne historiae quidem vulgaris fidem possit gravitatemque
obtinere. Postremo quid de scripturis ullis proferre poteris, ubi
mihi uti hac voce non liceat, si contra meam ratiocinationem
intentionemque proferatur?
61. Illud vero quis ferre possit, quod nos notissimis ac jam in
manibus omnium Libris constitutis credere vetant, et iis quae ipsi
proferunt, imperant ut credamus? Si de scriptura dubitandum est, de
qua magis quam quae diffamari non meruit, quaeve potuit sub nomine alio
tota mentiri? Si istam obdis invito, et auctoritatis exaggeratione
cogis in fidem ; egone de illa, quam constanter latissime divulgatam
video, et Ecclesiarum per totum orbem dispersarum contestatione
munitam, dubitabo miser, et, quod est miserius, te auctore
dubitabo? Cum si exemplaria proferres altera, tenere non deberem,
nisi ea quae plurium consensione commendarentur; nunc nihil te
proferente quod conferas, praeter inanissimam vocem temeritatisque
plenissimam, putabis usque adeo genus humanum esse perversum, et
divinae providentiae ope desertum, ut illis Scripturis, non a te
prolatas alias quibus redarguantur, sed tua tantum verba praeponat?
Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, sed tamen
incorruptus et verior, ubi sola desint ea quae hic immissa esse
criminaris. Ut si, verbi causa, Pauli Epistolam, quae ad Romanos
scripta est, corruptam esse contendis, aliam proferas incorruptam,
vel alium codicem potius, in quo ejusdem Apostoli eadem Epistola
sincera et incorrupta conscripta sit. Non faciam, inquis, ne ipse
corrupisse credar: hoc enim soletis dicere; et verum dicitis: nihil
prorsus aliud suspicabuntur vel mediocriter cordati homines, si hoc
feceris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua judicaveris; et
intellige utrum tuis verbis contra illas Scripturas credere debeant,
si codici, ob hoc solum quod abs te profertur, magnae temeritatis est
credere.
|
|