|
62. Sed quid hinc plura? Quis enim non videat eos qui contra
Scripturas christianas haec audent dicere, ut illud non sint quod
homines suspicantur, certe tamen non esse christianos? Nam
Christianis haec data est forma vivendi, ut diligamus Dominum Deum
nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, deinde
proximum nostrum tanquam nosmetipsos: in his enim duobus praeceptis
tota Lex pendet, et omnes Prophetae (Deut. VI, 5; Matth.
XXII, 37). Merito, Ecclesia catholica mater Christianorum
verissima, non solum ipsum Deum, cujus adeptio vita est beatissima,
purissime atque castissime co endum praedicas; nullam nobis aderandam
creaturam inducens, cui servire jubeamur; et ab illa incorrupta et
inviolabili aeternitate, cui soli homo subjiciendus est, cui soli
rationalis anima cohaerendo non misera est, excludens omne quod factum
est, quod obnoxium commutationi, quod subditum tempori; neque
confundens quod aeternitas, quod veritas, quod denique pax ipsa
distinguit, nec rursum separans quod majestas una conjungit: sed etiam
proximi dilectionem atque charitatem ita complecteris, ut variorum
morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te
medicina praepolleat.
63. Tu pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete senes, prout
cujusque non corporis tantum, sed et animi aetas est, exerces ac
doces. Tu feminas viris suis, non ad explendam libidinem, sed ad
propagandam prolem, et ad rei familiaris societatem, casta et fideli
obedientia subjicis. Tu viros conjugibus, non ad illudendum
imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus praeficis. Tu
parentibus filios libera quadam servitute subjungis, parentes filiis
pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis vinculo
firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis
propinquitatem et affinitatis necessitudinem, servatis naturae
voluntatisque nexibus, mutua charitate constringis. Tu dominis
servos, non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione
doces adhaerere. Tu dominos servis, summi Dei communis Domini
consideratione placabiles, et ad consulendum quam coercendum
propensiores facis. Tu cives civibus, gentes gentibus, et prorsus
homines primorum parentum recordatione, non societate tantum, sed
quadam etiam fraternitate conjungis. Doces reges prospicere populis;
mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus
affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus
admonitio, quibus cohortatio , quibus disciplina, quibus objurgatio,
quibus supplicium, sedulo doces; ostendens quemadmodum et non omnibus
omnia, et omnibus charitas, et nulli debeatur injuria.
64. Jam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis
nutriverit, et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum; ubi
ejus majestas ex tanta parte quanta homini, dum terrae hujus
inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit; tantus charitatis
ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut
exustis omnibus vitiis, et homine purgato atque sanctificato, satis
appareat quam divine dictum sit: Ego sum ignis consumens (Deut.
IV, 24) ; et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII,
49). Quae duae voces unius Dei in duobus Testamentis signatae,
sanctificationem animae concordi attestatione declarant, ut fiat
aliquando illud quod item in Novam Scripturam de Veteri assumptum
est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus?
ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 54, 55)? Quod
unum isti haeretici intelligere si valerent, nusquam profecto Deum
nisi apud te atque in tuo gremio, minime superbi et bene pacati
venerarentur. Merito apud te divina praecepta late diffuseque
servantur. Merito apud te bene intelligitur, quam sit gravius
cognita, quam incognita lege peccare. Aculeus enim mortis peccatum,
virtus autem peccati lex (Ibid. 56), qua gravius feriat et
interimat contempti praecepti conscientia. Merito apud te visum est,
quam sit sub lege operatio vana, cum libido animum vastat, et
cohibetur poenae metu, non amore virtutis obruitur. Merito tibi tam
multi hospitales, multi officiosi, multi misericordes, multi docti,
multi casti, multi sancti, multi usque adeo Dei amore flagrantes, ut
eos in summa continentia atque mundi hujus incredibili contemptu etiam
solitudo delectet.
|
|