|
70. Nec ideo tamen laudabile christianorum genus contempserim,
eorum scilicet qui in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi.
Vidi ego diversorium sanctorum Mediolani, non paucorum hominum,
quibus unus presbyter praeerat vir optimus et doctissimus. Romae etiam
plura cognovi, in quibus singuli gravitate atque prudentia et divina
scientia praepollentes, caeteris secum habitantibus praesunt,
christiana charitate, sanctitate et libertate viventibus: ne ipsi
quidem cuiquam onerosi sunt, sed Orientis more, et Pauli apostoli
auctoritate manibus suis se transigunt. Jejunia etiam prorsus
incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem
reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum
triduum vel amplius saepissime sine cibo ac potu ducere. Neque hoc in
viris tantum, sed etiam in feminis; quibus item multis viduis et
virginibus simul habitantibus, et lana ac tela victum quaeritantibus,
praesunt singulae gravissimae probatissimaeque non tantum in
instituendis componendisque moribus , sed etiam instruendis mentibus
peritae ac paratae.
71. Atque inter haec nemo urgetur in aspera quae ferre non potest,
nulli quod recusat imponitur, nec ideo condemnatur a caeteris, quod in
eis se imitandis fatetur invalidum: meminerunt enim quantopere
Scripturis omnibus commendata sit charitas; meminerunt, Omnia munda
mundis (Tit. I, 15); et, Non quod intrat in os vestrum vos
coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11). Itaque non
rejiciendis generibus ciborum quasi pollutis, sed concupiscentiae
perdomandae, et dilectioni fratrum retinendae invigilat omnis
industria. Meminerunt: Esca ventri, et venter escis; Deus autem
et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13); et alibi, Neque
si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, egebimus
(Id. VIII, 8); et illud prae caeteris, Bonum est,
fratres, non manducare carnes, neque bibere vinum, neque in quo
frater tuus offenditur. Hic enim ostendit quam sint ad finem
charitatis haec omnia dirigenda. Alius enim credit manducare omnia;
qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui manducat, non
manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non
judicet; Deus enim illum assumit. Tu quis es, qui judices alienum
servum? Suo Domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim
Deus statuere eum. Et paulo post: Qui manducat, Domino manducat,
et gratias agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et
gratias agit Deo. Et item in consequentibus: Itaque unusquisque
nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius judicemus invicem;
sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi
ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Potuitne magis
ostendere, non in ipsis rebus quibus vescimur, sed in animo esse vim
quamdam, quae ad eum valeat maculandum; et propterea iis etiam qui ad
haec contemnenda sunt idonei, certoque sciunt non se pollui, si quid
ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint,
charitatem tamen esse intuendam? Vide quid sequatur: Nam si propter
escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas
(Rom. XIV, 2-21).
72. Lege caetera; nam longum est omnia interponere; et invenies
praeceptum iis qui possunt ista contemnere, id est firmioribus et
securioribus, ideo tamen esse temperandum, ne offendantur illi quibus
adhuc pro sua imbecillitate hujuscemodi opus est temperantia. Haec
illi de quibus agebam norunt et tenent: christiani sunt enim, non
haeretici; intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciplinam,
non secundum superbum et commentitium nomen Apostoli . Non
manducantem nemo spernit, manducantem nemo judicat: qui infirmus est,
olus manducat. Multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt:
multis non est causa ista faciendi, sed quod viliore victu vivere
placet, minimeque sumptuoso corporis sustentaculo aetatem
tranquillissimam ducere. Omnia enim mihi licita sunt, inquit, sed
ego non redigar sub potestate ullius (I Cor. VI, 12). Ita
multi neque vescuntur carnibus, neque tamen eas immundas superstitiose
putant. Itaque iidem ipsi qui sani temperant, si ratio valetudinis
cogat, aegroti sine ulla formidine accipiunt. Multi vinum non
bibunt, nec tamen eo se coinquinari arbitrantur : nam et quibusdam
languidioribus, et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem
corporis obtinere, humanissime ac modestissime praeberi faciunt. Et
stulte nonnullos recusantes, fraterne admonent, ne vana superstitione
debiliores citius quam sanctiores fiant. Legunt eis Apostolum
discipulo praecipientem, ut aliquantum vini sumat propter frequentes
infirmitates suas (I Tim. V, 23). Ita pietatem sedulo
exercent: corporis vero exercitationem, ut ait idem Apostolus, ad
exiguum tempus pertinere noverunt (Id. IV, 8).
73. Continent se igitur ii qui possunt, qui tamen sunt
innumerabiles, et a carnibus et a vino duas ob causas: vel propter
fratrum imbecillitatem, vel propter suam libertatem. Charitas
praecipue custoditur; charitati victus, charitati sermo, charitati
habitus, charitati vultus aptatur; coitur in unam conspiraturque
charitatem: hanc violare tanquam Deum nefas ducitur; huic si quid
resistit , expugnatur atque ejicitur; hanc si quid offendit, unum
diem durare non sinitur. Sciunt ita commendatam esse a Christo et
Apostolis, ut si haec una desit, inania; si haec adsit, plena sint
omnia.
|
|