|
74. Istis, Manichaei, si potestis, obsistite; istos intuemini,
istos sine mendacio, si audetis, et cum contumelia nominate: istorum
jejuniis vestra jejunia, castitati castitatem, vestitum vestitui,
epulas epulis, modestiam modestiae, charitatem denique charitati,
et, quod res maxime postulat, praeceptis praecepta conferte. Jam
videbitis quid inter ostentationem et sinceritatem, inter viam rectam
et errorem, inter fidem atque fallaciam, inter robur et tumorem,
inter beatitudinem et miseriam, inter unitatem et conscissionem,
postremo quid inter superstitionis sirenas et portum religionis
intersit.
75. Nolite mihi colligere professores nominis christiani, nec
professionis suae vim aut scientes aut exhibentes. Nolite consectari
turbas imperitorum, qui vel in ipsa vera religione superstitiosi sunt,
vel ita libidinibus dediti, ut obliti sint quid promiserint Deo.
Novi multos esse sepulcrorum et picturarum adoratores: novi multos
esse qui luxuriosissime super mortuos bibant, et epulas cadaveribus
exhibentes, super sepultos seipsos sepeliant, et voracitates
ebrietatesque suas deputent religioni. Novi multos esse qui
renuntiaverunt verbis huic saeculo, et se omnibus hujus saeculi molibus
opprimi velint, oppressique laetentur. Nec mirum est in tanta copia
populorum, quod non vobis desint, quorum vita vituperata decipiatis
incautos, et a catholica salute avertatis, cum in vestra paucitate
magnas patiamini angustias, dum a vobis exigitur, vel unus ex iis quos
electos vocatis, qui praecepta illa ipsa custodiat, quae irrationabili
superstitione defenditis. Sed et illa quam vana sint, quam noxia,
quam sacrilega, et quemadmodum a magna parte vestrum, atque adeo pene
ab omnibus vobis non observentur, alio volumine ostendere institui.
76. Nunc vos illud admoneo, ut aliquando Ecclesiae catholicae
maledicere desinatis, vituperando mores hominum quos et ipsa
condemnat, et quos quotidie tanquam malos filios corrigere studet.
Sed quicumque illorum bona voluntate Deique auxilio corriguntur, quod
amiserant peccando, poenitendo recuperant. Qui autem voluntate mala
in pristinis vitiis perseverant, aut etiam addunt graviora prioribus,
in agro quidem Domini sinuntur esse, et cum bonis seminibus crescere,
sed veniet tempus quo zizania separentur. Aut si jam propter ipsum
christianum nomen magis in palea quam in spinis esse arbitrandi sunt,
veniet etiam qui aream purget, et a frumentis paleam separet, et
singulis partibus pro suo cujusque merito, quod oportet, summa
aequitate distribuat (Matth. III, 13, et XIII,
24-43).
|
|