|
77. Vos interea quid saevitis, quid excaecammi studio partium?
Quid tanti erroris longa defensione implicamini? Fruges in agro,
frumenta in area quaerite: apparebunt facile, seseque offerent ipsa
quaerentibus. Quid nimis in purgamenta oculos intenditis? quid ab
opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitate terretis? Est
certus aditus, quamvis paucioribus notus, qua possit intrari, quem
vos aut esse non creditis, aut invenire non vultis. Sunt in Ecclesia
catholica innumerabiles fideles qui hoc mundo non utantur, sunt qui
utantur tanquam non utentes (I Cor. VII, 31), ut ab
Apostolo dicitur; quod illis temporibus jam probatum est, quibus ad
idolorum cultum Christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi
homines, quot patresfamilias rusticani, quot negotiatores, quot
militares, quot primates urbium suarum, quot denique senatores,
utriusque sexus, haec omnia vana et temporalia relinquentes, quibus
utique quamvis uterentur, non detinebantur, mortem pro salubri fide ac
religione subierunt, demonstraveruntque infidelibus a se potius illa
omnia, quam se ab eis esse possessos.
78. Quid calumniamini, quod fideles jam Baptismate renovati,
procreare filios, et agros ac domos pecuniamque ullam possidere non
debeant? Permittit hoc Paulus. Nam quod negari non potest,
fidelibus scripsit, post multorum quippe vitiosorum enumerationem, qui
regnum Dei non possidebunt, Et haec quidem fuistis, inquit, sed
abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine
Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Ablutos procul
dubio, et sanctificatos nemo nisi fideles, et eos qui huic mundo
renuntiaverint, intelligere audebit. Sed quoniam ostendit quibus
scripserit, videamus utrum his illa permittat. Ita enim sequitur:
Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita
sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter
escis; Deus autem et has et hunc destruet. Corpus autem non
fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus vero suscitavit
Dominum, et nos quoque suscitabit per virtutem suam. An nescitis
quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra
Christi, efficiam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam
qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit,
duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.
Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra
corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis
quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est,
quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio
magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor.
VI, 11-20). De quibus autem scripsistis mihi, Bonum est
homini mulierem non tangere: propter incontinentiam autem unusquisque
uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir
debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis
potestatem non habet, sed vir: similiter autem et vir sui corporis
potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi
forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum
revertimini in idipsum, ne vos tentet satana propter incontinentiam
vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum
imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed
unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius vero
sic (Ibid. VII, 1-7).
79. Satisne vobis videtur Apostolus, et fortibus demonstrasse quid
summum sit, et imbecillioribus permisisse quod proximum est? Nam non
attingere mulierem, summum ostendit esse, cum ait, Vellem omnes
homines esse sicut meipsum. Huic autem summo conjugalis castitas
proxima est, ne homo fornicatione vastetur. Numquid propterea istos
dixit adhuc fideles non esse, quia conjugibus utuntur? Quandoquidem
hac castitate conjugii, et ex se invicem ipsos qui conjuncti sunt, si
alter eorum fuerit infidelis, et eam quae inde nascitur prolem
sanctificari dixit: Sanctificatus est enim, inquit, vir infidelis in
muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis per virum
fidelem: alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt
(Ibid. 14). Quid obstrepitis pertinacia tantae veritati? quid
lucem Scripturarum vanis umbris obnubilare conamini?
80. Nolite jam dicere, catechumenis licere uti conjugibus,
fidelibus autem non licere; catechumenis licere habere pecuniam,
fidelibus autem non licere. Nam et multi sunt qui utuntur tanquam non
utentes. Et illo sacrosancto lavacro inchoatur innovatio novi
hominis, ut proficiendo perficiatur, in aliis citius, in aliis
tardius: a multis tamen proceditur in novam vitam, si quisquam non
inimice, sed diligenter intendat. Ipse quippe, sicut ait
Apostolus, etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior
renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Apostolus de die
in diem interiorem hominem renovari dicit ut perficiatur, et vos a
perfectione vultis incipiat. Quod utinam velitis: sed quaeritis
potius, non unde erigatis invalidos, sed unde fallatis incautos. Hoc
enim non debuistis tanta dicere audacia, nec si vos in eis ipsis
nugatoriis mandatis vestris perfectos esse constaret. Cum vero noverit
vestra conscientia eos quos in sectam vestram introducitis, cum vobis
familiarius jungi coeperint, multa inventuros quae in vobis esse, cum
alios accusaretis, nemo suspicabatur; quae tanta impudentia est,
perfectionem in catholicis imbecillioribus quaerere, ut inde imperitos
avertas, et eam nullo modo apud te iis quos averteris exhibere? Sed
ne quid in vos temere jam videamur effundere, iste sit hujus voluminis
modus, ut ad demonstranda praecepta vitae vestrae, moresque
memorabiles aliquando veniamus.
|
|