CAPUT V. Hominis optimum non quod solius corporis, sed quod animae optimum est.

7. Corporis autem si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quae vegetant corpus, anima melius atque praestantius. Est ergo summum corporis bonum, non voluptas ejus, non indoloria, non vires, non pulchritudo, non velocitas, et si quid aliud in bonis corporis numerari solet, sed omnino anima. Nam et ista quae commemorata sunt, praesentia sui exhibet corpori, et quod antecellit omnibus, vitam. Quamobrem non videtur mihi anima esse summum hominis bonum, sive animam simul et corpus, sive animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit ratio, quod est corpore melius, et quo ei vigor et vita praebetur: ita sive corpus et anima, sive anima ipsa per se homo sit, inveniendum est, si quid animam praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire potuerimus, id erit profecto quod ambagibus remotis omnibus, summum hominis bonum jure meritoque nominandum est.

8. Aut si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quaerimus quinam vitae modus tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori praecepta dantur, non corporis investiganda est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quae inquirit, et discit; et haec animae sunt propria: non igitur de corpore, cum de virtute obtinenda satagimus, quaestio est. Quod si est consequens, sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quae virtutis compos est, multo et melius regatur et honestius, eoque optime sese habeat, quo est optima illa, quae sibi justa lege dominatur: id erit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si mihi auriga obtemperans, equos, quibus praeest, alit ac regit commodissime, atque ipse quo mihi est obedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, verum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque sive tantum corpus, sive tantum anima, sive utrumque homo sit, non mihi maxime quaerendum videtur, nisi quid animam faciat optimam: nam eo percepto, non potest homo non aut optime, aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset.