|
11. Sed quo pacto sequimur quem non videmus; aut quomodo videmus,
qui non solum homines, sed etiam insipientes homines sumus? Quanquam
enim non oculis, sed mente cernatur, quae tandem mens idonea reperiri
potest, quae cum stultitiae nube obtegatur, valeat illam lucem vel
etiam conetur haurire? Confugiendum est igitur ad eorum praecepta,
quos sapientes fuisse probabile est. Hactenus potuit ratio perduci.
Versabatur namque, non veritate certior, sed consuetudine securior,
in rebus humanis. At ubi ad divina perventum est, avertit sese:
intueri non potest, palpitat, aestuat, inhiat amore, reverberatur
luce veritatis, et ad familiaritatem tenebrarum suarum, non
electione, sed fatigatione convertitur. Quam hic formidandum est,
quam tremendum, ne majorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi
quietem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per
dispensationem ineffabilis Sapientiae, nobis illa opacitas
auctoritatis occurrat, et mirabilibus rerum, vocibusque librorum
veluti signis temperatioribus veritatis, umbrisque blandiatur.
12. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius? Quid
beneficentius, quid liberalius divina providentia dici potest, quae a
legibus suis hominem lapsum, et propter cupiditatem rerum mortalium
jure ac merito mortalem sobolem propagantem, non omnino deseruit?
Habet enim potestas illa justissima, miris et incomprehensibilibus
modis, per quasdam secretissimas successiones rerum sibi servientium
quas creavit, et severitatem vindicandi, et clementiam liberandi.
Quod quidem quam sit pulchrum, quam magnum, quam Deo dignum, quam
postremo id quod quaeritur verum, nequaquam intelligere poterimus,
nisi ab humanis et proximis incipientes, verae religionis fide,
praeceptisque servatis, non deseruerimus viam quam nobi Deus, et
Patriarcharum segregatione, et Legis vinculo, et Prophetarum
praesagio, et suscepti Hominis sacramento, et Apostolorum
testimonio, et Martyrum sanguine, et Gentium occupatione munivit.
Quare deinceps nemo ex me quaerat sententiam meam, sed potius audiamus
oracula, nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus.
|
|