CAPUT VIII. Deus summum bonum, quo summo amore tendere jubemur.

13. Videamus quemadmodum ipse Dominus in Evangelio nobis praeceperit esse vivendum; quomodo etiam Paulus apostolus: has enim Scripturas illi condemnare non audent. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas; nec dubium est quin is erit finis, quo nos summo amore tendere jubes: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum. Dic mihi etiam, quaeso te, qui sit diligendi modus: vereor enim ne plus minusve quam oportet, inflammer desiderio et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. Non est satis. Ex tota anima tua. Ne id quidem satis est. Ex tota mente tua (Matth. XXII, 37). Quid vis amplius? Vellem fortasse, si viderem quid posset esse amplius. Quid ad haec Paulus? Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum. Dicat etiam ipse dilectionis modum. Quis ergo, inquit, nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (Rom. VIII, 28). Audivimus quid diligere, et quantum diligere debeamus: eo est omnino tendendum, ad id omnia consilia nostra referenda. Bonorum summa, Deus nobis est. Deus est nobis summum bonum. Neque infra remanendum nobis est, neque ultra quaerendum: alterum enim periculosum, alterum nullum est.