CAPUT IX. Ne consistere quidem Manichaeorum fabulas de bonis et malis.

14. Haec dixi, ut, si fieri potest, tandem dicere desinatis malum esse terram per immensum profundam et longam; malum esse mentem per terram vagantem; malum esse quinque antra elementorum, aliud tenebris, aliud aquis, aliud ventis, aliud igni, aliud fumo plenum; malum esse animalia in illis singulis nata elementis, serpentia in tenebris, natantia in aquis, volatilia in ventis, quadrupedia in igne, bipedia in fumo. Haec enim sicut a vobis describuntur, nullo modo esse poterunt; quoniam quidquid tale est, in quantum est, a summo Deo sit necesse est, quoniam in quantum est, utique bonum est. Si enim dolor et imbecillitas malum est, erant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortivos fetus, postquam de his secundum vestram sectam fabricatus est mundus, de coelo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si caecitas malum est, videbant: si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum esse malum est, usque adeo signatae atque distinctae ibi voces erant, ut adversus Deum bellum gerere, sicut asseritis, eis in concione uno persuadente placuerit. Si sterilitas malum est, erat ibi filios procreandi magna fecunditas. Si exsilium malum est, in sua terra erant, suasque regiones incolebant. Si servitus malum est, erant ibi etiam qui regnabant. Si mors malum est, vivebant, et ita vivebant, ut mentem ipsam prorsus, nec post victoriam Dei, ullo modo unquam mori posse praedicetis.

15. Cur, quaeso, in summo malo invenio tanta bona iis malis, quae commemoravi, contraria? Aut si haec non sunt mala, ullane tandem substantia, in quantum substantia est, malum erit? Si malum imbecillitas non est, malumne erit corpus infirmum? Si malum caecitas non est, malumne erunt tenebrae? Si malum surditas non est, malumne erit surdus? Si malum non est mutum esse, malumne erit piscis? Si sterilitas malum non est, quomodo malum est animal sterile? Si exsilium malum non est, quomodo malum est animal exsulans, vel animal in exsilium aliquem mittens? Si servitus malum non est, quomodo malum est animal serviens, vel servire quempiam cogens ? Si mors malum non est, quomodo malum est animal mortale, vel inferens mortem? Si vero haec mala sunt, quomodo non erunt bona firmitas corporis, visus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, vita, quae omnia in illo mali regno fuisse perhibetis, et summum malum audetis asserere?

16. Postremo si (quod omnino nemo unquam negavit) inconvenientia malum est, quid convenientius quam illa suis quibusque animalibus elementa; tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus, ignis edacioribus, fumus elatioribus? Tanta enim a vobis in discordiae gente concordia, et tantus in perversitatis sede ordo describitur. Si quod nocet, malum est, omitto illud valentissimum quod supra dictum est, noceri non potuisse, ubi nullum erat bonum: sed si hoc obscurum est, illud certe omnibus eminet et apparet, quia, sicut dixi, et ut omnes consentiunt, quod nocet est malum: fumus in illa gente bipedibus animalibus non nocebat; genuit ea, et aluit atque sustinuit sine labe nascentia, crescentia, regnantia. Nunc vero postquam mixtum est malo bonum, nocentior fumus effectus est; ita ut a nobis qui certe bipedes sumus, sustineri non possit, excaecat, opprimit, necat. Tantane malis elementis commixtione boni accessit immanitas? tanta Deo regnante perversitas?

17. Certe cur in caeteris videmus istam congruentiam, quae auctorem vestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, inquam, tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus congruunt; quadrupedem vero ignis incendit, et nos fumus offocat? Quid quod etiam serpentes acutissime vident, et praesentia solis exsultant, ibique sunt abundantiores, ubi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quam ibi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos, quam tardum asinum diceretis: et tamen luci huic amicam aspidem quis neget, cum ejus oculi aquilae oculis comparentur? Sed de bestiis videro. Nos ipsos, obsecro, consideremus sine pertinacia, et tandem fabulis vanis et perniciosis animum exuamus. Quis enim tantam perversitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum erat luminis, animalia bipedia tam firmam, tam vegetam, tam denique incredibilem vim habuisse in oculorum acie, ut et in tenebris suis viderent purissimam, quae a vobis commendatur, regnorum Dei lucem (siquidem illam etiam talibus visibilem fuisse vultis), et aspicerent, et considerarent, et delectarentur, et appeterent: nostros autem oculos commixtione lucis, commixtione summi boni, commixtione denique Dei tam infirmos, tam imbecillos esse redditos, ut neque quidquam videamus in tenebris, et solis aspectum nullo modo ferre possimus, atque inde conversi, etiam quae a nobis videbantur, quaeramus?

18. Haec dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod aeque nemo ambigit: non enim tunc fumus corrumpebat genus animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula, quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corruptioni obnoxia, quae ibi animantia fuisse confingitis, ut abortivi eorum fetus nondum ad nascendum idonei, de coelo in terram praecipitati, et vivere, et gignere, et rursus conjurare potuerint, habentes utique pristinam firmitatem, quia jam erant concepti ante commixtionem boni et mali: nam post istam concretionem quae de iis nata sunt, ea dicitis esse animalia, quae nunc infirmissima et facile corruptioni cedentia videmus: quis hunc diutius tolerare possit errorem, nisi qui aut ista non videt, aut nescio qua incredibili consuetudine ac familiaritate vobiscum contra omnes moles rationis obduruit?