CAPUT X. Tria signacula morum a Manichaeis perperam excogitata.

19. Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus, in quantis tenebris et in quanta falsitate versemini; nunc videamus tria illa signacula, quae in vestris moribus magna laude ac praedicatione jactatis. Quae sunt tandem ista signacula? Oris certe, et manuum, et sinus. Quid est hoc? Ut ore, inquit, et manibus, et sinu castus et innocens sit homo. Quid, si oculis, auribus, naribus peccet? quid, si calcibus hominem affligat, vel etiam necet? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore, nec manibus, nec sinu peccavit? Sed cum os, inquit, nomino, omnes sensus qui sunt in capite, intelligi volo; cum autem manum, omnem operationem; cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo vultis pertinere blasphemias? ad os, an ad manum? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno genere operationem omnem concluditis, cur operationem pedum conjungitis manibus, linguae separatis? An, quia lingua verbis significat aliquid, eam vultis sejungere ab ea operatione quae non significandi gratia fit; ita ut definiatur signaculum manuum, ab operatione mala, quae non significandi causa est, continentia? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, vel gestu aliquid quod intelligatur ostendimus? hoc enim ori atque linguae tribuere non potestis, quia manibus fit. Quid enim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum, et sinus, quaedam peccata deprehensa in manibus tribuantur ori? Si autem operatio generalis manibus datur, quae tandem ratio est pedum operationem huic addere, linguae non addere? Videtisne quomodo novitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis, quae nova quadam divisione praedicatis, quomodo includatis omnium peccatorum purgationem non invenitis