|
20. Sed dividite ut vultis, praetermittite quidquid vultis: ea
quae maxime soletis commendare, tractemus. Ad oris enim signaculum
dicitis pertinere, ab omni continere blasphemia. Est autem
blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque jam vulgo
blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere: de hominibus
namque dubitari potest; Deus vero sine controversia bonus est. Si
ergo ratio convicerit, neminem de Deo pejora quam vos dicere, ubi
erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio, nec sane
recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectui, sed
invicta et eo invictior quod eam nemo ignorare permittitur, Deum esse
incorruptibilem, incommutabilem, inviolabilem, in quem nulla
indigentia, nulla imbecillitas, nulla miseria cadere possit. Usque
adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit, ut etiam vos
cum dicuntur, annuatis.
21. Sed cum fabulas vestras narrare coeperitis, et corruptibilem,
et commutabilem, et violabilem, et indigentiae obnoxium, et
imbecillitatem admittentem, et a miseria non tutum Deum mira caecitate
possessi suadetis, et mira caecitate possessis etiam persuadetis.
Atque hoc parum est: non enim corruptibilem tantum Deum dicitis, sed
corruptum; nec et commutabilem, sed commutatum; nec violabilem, sed
violatum; nec qui possit indigentiam pati, sed indigentem; nec in
quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas; nec qui miser
esse possit, sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel partem
Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quae pars Dei dicitur: nam
et auri pars aurum, et argenti argentum, et lapidis lapis; et, ut ad
haec majora veniamus, pars terrae terra est, et aquae pars aqua, et
aeris aer, et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, et
quaelibet pars lucis nihil potest esse aliud quam lux. Cur ergo pars
Dei non erit Deus? An articulata Dei forma est , sicut hominis,
reliquorumque animantium? nam pars hominis non est homo.
22. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendo, et singillatim
utramque considero. Nam si Deum ita esse vultis ut lucem, recusare
non potestis Deum esse aliquam partem Dei. Quamobrem, cum partem
Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quae
stulta est; et commutatam, quae sapiens fuit; et violatam, quae
propriam perfectionem non habet; et indigentem, quae poscit auxilium;
et imbecillam, quae medicina eget; et miseram, quae beata esse
desiderat: haec omnia in Deum sacrilega opinione confertis. Aut si
non conceditis haec de anima, nec Spiritus est necessarius , qui
animam in veritatem inducat, quia stulta non est; nec renovatur anima
per veram religionem, quia inveterata non est; nec signaculis vestris
perficitur, quia perfecta est; nec ei Deus opem fert, quia non
indiget; nec medicus est Christus, quia sana est; nec beata ei vita
recte promittitur. Quid quod liberator dicitur Jesus, quod et ipse
in Evangelio clamat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi
eritis? (Joan. VIII, 36.) Et apostolus Paulus ait: Vos
in libertatem vocati estis (Galat. V, 13). Servit ergo anima
quae istam libertatem nondum est assecuta. Deus igitur vobis
auctoribus, siquidem pars Dei est Deus, et stultitia corrumpitur,
et cadendo mutatus est, et amissa perfectione violatus, et opis
indiget, et debilis morbo, et oppressus miseria, et servitute
turpatus est.
23. Quod si Dei pars Deus non est; nec incorruptus potest esse,
in cujus parte corruptio est; nec incommutatus, qui ex aliqua parte
mutatus est; nec inviolatus, qui non ex omni parte perfectus; neque
non indigens, qui sedulo agit ut sibi restituat partem suam; nec
omnino sanus, qui aliqua parte imbecillus est; nec beatissimus, qui
habet aliquam partem subjectam miseriae; nec omnino liber, cujus pars
aliqua premitur servitute. Haec omnia cogimini dicere, cum animam,
quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse
perhibetis. Haec et multa hujuscemodi de secta vestra si potestis
auferre, tunc demum dicite os vestrum carere blasphemiis. Imo sectam
illam deserite: nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac
dicere, manichaei utique non eritis.
24. Summum bonum omnino, et quo esse aut cogitari melius nihil
possit, aut intelligendus, aut credendus Deus est, si blasphemiis
carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum violari et commutari nullo
pacto potest, nec ulla natura qualibet violentia effecerit ut post unum
qui sequitur numerus, non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo
pacto potest, et Deus a vobis commutabilis dicitur! Tenet ista ratio
inviolabilem integritatem suam, et ei saltem parem Deum esse non
vultis! Faciat quaelibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis
numerus, in quo ita unum est, quod unum est, ut partibus careat;
faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas
partes aequales dividatur. Videt certe mens vestra nullius id
malevolentia posse contingere. Quae ergo rationem numeri violare non
poterat, poterat Deum? Si autem non poterat, quae, obsecro,
necessitas fuit ut pars ejus misceretur malo, et in tantas miserias
truderetur?
|
|