CAPUT XII. Excludit Manichaeorum suffugia.

25. Hinc enim illud exortum est, quod etiam cum studiose vos audiremus, nos magnis premebat angustiis; nec ullum exitum reperiebamus, quaerentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta partis suae calamitate pugnare. Si enim non erat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas aerumnas missi sumus: si autem nocitura erat, non esse illam naturam incorruptibilem, qualis natura Dei esse debebat. In hac quaestione non defuit qui diceret, non Deum malo carere voluisse, aut ne sibi noceretur cavisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietae perversaeque naturae, ut ordinata esset prodesse voluisse. Non hoc sonant libri manichaei; cavisse Deum ne invaderetur ab hostibus, saepissime ibi significatur, saepissime dicitur. Sed concedamus ista Manichaeum sensisse, ut ille dicebat, qui non inveniebat aliud quod diceret; num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Haec enim ejus in adversam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutaret atque corrumperet; et ille ordo qui naturae alienae praestandus fuit, posset sine nostra perversitate praestari.

26. Illud vero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audivi . Cum enim quidam, quem maxime illo errore cupio liberari, hac quaestione in easdem compingeretur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent invadi a gente contraria; nam ipsum Deum nullo modo potuisse violari. Sed dixit quod neque auctor ille vester ullo modo dicere cogeretur: videret enim fortasse consequentes ruinas suae sectae multo per hanc sententiam, quam per aliam faciliores. Et revera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis audierit in natura illa fuisse aliud violabile, aliud inviolabile, facile intelligat non jam duas, sed tres esse naturas, unam inviolabilem, alteram violabilem, tertiam violatricem.