CAPUT XIII. Non ex rebus sed ex intentione facta aestimantur: hinc de Manichaeorum abstinentia ferendum judicium.

27. Hae igitur blasphemiae, cum a corde profectae, quotidie in ore vestro habitent, desinite aliquando signaculum oris vestri, ad imperitorum illecebram, quasi magnum aliquid praedicare. Nisi forte quod non vescimini carnibus, et vinum non bibitis, signaculum oris mirandum et laudandum putatis. Quod quaero a vobis quo fine faciatis. Finis enim quo referuntur ea quae facimus, id est propter quem facimus quidquid facimus, si non solum inculpabilis, sed etiam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra laude aliqua digna sunt: sin ille jure meritoque culpatur, quem spectamus et intuemur, cum in aliquo versamur officio, id quoque officium nemo improbandum vituperandumque dubitaverit.

28. De Catilina memoriae proditum est quod frigus sitim, famem ferre poterat (Sallustius, in prolog. Catilin., cap. 3). Haec erant illi spurco sacrilegoque etiam cum Apostolis nostris communia. Unde ergo discernitur parricida iste ab Apostolis nostris, nisi fine illo quem diversissimum sequebatur? Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas et immanissimas expleret cupiditates: illi e contra, ut eas premerent, et dominanti rationi servire cogerent. Soletis et vos, cum catholicarum vobis virginum multitudo praedicatur, dicere: Etiam mula virgo est. Temere id quidem, propter imperitiam catholicae disciplinae; sed tamen significantes vanam esse continentiam istam, nisi ad aliquem rectissimum finem certa ratione referatur. Possunt et Catholici christiani vestram a vino et carnibus abstinentiam, jumentis et multis passeribus, postremo etiam innumerabilibus generibus vermium comparare. Sed ne in vestram incidam temeritatem, non id praepropere faciam, sed discutiam primo quo ista fine faciatis. Jam enim constat inter nos, ut opinor, hujuscemodi moribus nihil aliud esse quaerendum. Si ergo parcimoniae gratia et coercendae libidinis, qua escis talibus et potu delectamur et capimur, audio et probo: sed non ita est.

29. Nam quaero a vobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus et frugi, ut appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic coenanti oluscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendae fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus , isque illi victus sit quotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia coenaturus; bibat autem mulsum, caroenum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla ne cessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere judicatis? Non opinor usque adeo vos esse caecos, quin illum de parco lardo et vino, huic gurgiti praeferatis.

30. Ita quidem veritas cogit; sed vester error longe aliter canit. Electus enim vester tribus signaculis praedicatus, si quotidie ita vivat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno, et fortasse duobus gravioribus reprehendi potest, damnari autem tanquam signaculi dissignator omnino non potest. Si autem semel cum illo priore coenaverit, frustoque pernae vel rancido labra unxerit, et vappa udaverit, solutor signaculi et gehennae illico destinatus, vestri auctoris sententia, mirantibus vobis, sed tamen consentientibus, judicabitur. Quaeso, relinquite errorem; quaeso, advertite rationem; quaeso, aliquantulum consuetudini obsistite. Quid enim est ista pravitate perversius? quid magis delirum? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, caroenum, piper, laser, distento ventre cum gratulatione ructantem, et quotidie talia requirentem, non inveniri quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse videatur; alium vero fruges vilissimas fumoso obsonio condientem, tantum que hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos vini sustentandae valetudinis gratia sorbentem, et ab illo victu ad istum transeuntem, certo supplicio praeparari?