CAPUT XIV. Tribus causis abstinetur laudabiliter a certis ciborum generibus.

31. At enim ait Apostolus, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21). Quasi veroquisquam nostrum id bonum neget: sed aut eo fine quem superius commemoravi, secundum quem dicitur, Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Ib., XIII, 14): aut eis quos rursus idem Paulus ostendit; id est, aut refrenandae gulae causa, quae his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari; aut ne frater offendatur, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim tempore, quo haec scribebat Apostolus, multa immolatitia caro in macello vendebatur. Et quia vino etiam libabatur diis Gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his venalibus utebantur, penitus a carnibus se et vino cohibere maluerunt, quam vel nescientes incidere in eam quam putabant cum idolis communicationem. Propter hos autem etiam ii qui firmiores erant, et haec majori fide contemnenda judicarant, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam, tenentesque illam Domini sententiam, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11); tamen propter hos infirmiores, ne offenderentur, ab his rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli Epistolis manifeste invenitur. Vos enim hoc solum nobis dicere soletis, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum; non autem subjungere illud quod sequitur, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus haec praecipiebat.

32. Planius hoc indicant superiora et sequentia, quae commemorare longum est quidem, sed propter eos, qui ad divinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo Domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat; Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et vixit , et mortuus est, et re surrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim (Isa. XLV, 23, 24): Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem dijudicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non jam secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem . Etenim Christus non sibi placuit (Rom. XIV, et XV, 1-3).

33. Satisne apparet Apostolum eis praecepisse ut carnes non manducarent, neque vinum biberent quicumque firmiores essent, quia infirmos offendebant non eis congruendo, et faciebant ut putarent eos qui fide omnia munda judicabant, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstinere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens: De escis autem sacrificiorum quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia eorum cum sit infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deficiemus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et perculientes conscientiam ipsorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 4 etc.).

34. Item alio loco: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid illo fortiores sumus? Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate; nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicat, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. X, 19-33, et XI, 1).

35. Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a vino sit abstinendum. Is finis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quae in his maxime cibis haberi solet, atque in tali potu usque ad ebrietatem pervenire. Ad tuendam infirmitatem, propter illa quae sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est, propter charitatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autem immunda esse obsonia dicitis, cum dicat Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat. Et prorsus credo vos istis epulis inquinari, eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim: Credo et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Cui autem dubium est, commune illum immundum et inquinatum vocasse? Sed stultum est vobiscum agere de Scripturis, cum et rationem pollicendo decipiatis, et eos Libros, in quibus magna est religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Ratione igitur mihi persuadete quomodo vescentem carnes coinquinent, si sine ulla offensione, sine ulla infirma opinione, sine ulla libidine sumuntur?