CAPUT XVI. Aperit portentosa Manichaeorum mysteria.

38. O rerum naturae obscuritas, quantum tegmen est falsitatis? Quis non, haec audiens, qui rerum causas non didicit, qui nondum veritatis quantulocumque lumine aspersus corporeis imaginibus fallitur, eo ipso quo haec minime apparent, et per quaedam simulacra rerum visibilium cogitantur, et diserte dici possunt, vera esse arbitretur? Talium autem hominum magnae turbae atque greges vocantur, quos religiosus timor ab his fallaciis potius quam ratio tutos facit. Quamobrem ita ego ista conabor refellere, quantum me Deus adjuvare dignabitur, ut non solum prudentium judicio, quo simul ac dicta fuerint improbentur, sed ipsi etiam vulgari intelligentiae, quam sint falsa et absurda satis eluceat.

39. Primo enim quaero, unde doceatis in frumentis, ac legumine, et oleribus, et floribus, et pomis inesse istam nescio quam partem Dei. Ex ipso coloris nitore, inquiunt, et odoris jucunditate, et saporis suavitate manifestum est: quae dum non habent putria, eodem bono sese deserta esse significant. Non pudet Deum naso et palato inventum putare? sed haec omitto. Latine enim vobis dicam, et, ut dici assolet, multum est ad vos. Illud potius qualicumque mente intelligendum fuit, si colore apparet in corporibus boni praesentia, fimum animalium, quod ipsarum etiam carnium purgamentum est, diversis nitere coloribus, alias candido, plerumque aureolo, et aliis hujusmodi, quos in pomis et floribus velut testes Dei praesentis atque inhaerentis accipitis. Quid tandem causae est, quod ruborem in rosa indicem abundantis boni esse perhibetis, et eumdem damnatis in sanguine? Cur in viola eumdem colorem amplectimini, quem in choleribus , in morbo ictericorum, in infantis denique fimo aspernamini? Cur nitorem atque fulgorem olei, clamare copiam coadmixti boni arbitramini, et ad id purgandum fauces et ventrem paratis; de pingui autem carne simillimi fulgoris destillantibus guttis labra contingere formidatis? Cur de thesauris Dei melonem putatis aureum esse; et pernae adipem rancidam, vel ovi medium non putatis? Cur vobis candor in lactucis praedicat Deum, in lacte non praedicat? De coloribus enim adhuc loquor, in quibus (ut omittam caetera), unius pavonis pennis et plumis, quae certe de concubitu et carne nascuntur, nulla potestis vestita floribus prata conferre.

40. Nam si et odore invenitur hoc bonum, nonnullorum animalium carnibus miri odoris conficiuntur unguenta. Cibi denique ipsi, qui cum carnibus meliusculis concoqui solent, multo jucundius olent quam si eis caro defuisset. Postremo si suavius olentia mundiora judicatis, quodam luto vesci avidius, quam cisterninam aquam bibere debuistis; quia perfusa imbri terra siccior, nares miro odore permulcet, meliusque olet tale lutum, quam si exciperetur pluvia purior. Quod si saporem opus est attestari, ut cognoscamus habitare in corpore aliquid Dei, magis habitat in dactylis et melle quam in carne porcina, sed magis in carne porcina quam in faba; magis in fico quam in ficato, ecce concedo; sed et vos concedite, magis in ficato quam in beta. Quid quod ista ratione cogimini confiteri, quasdam stirpes, quas certe omnes mundiores vultis quam carnem, ex ipsa carne accipere Deum, si sapore Deus immixtus agnoscitur? Nam et olera sapidiora fiunt cocta cum carnibus: et herbas quibus pecora pascuntur, gustare non possumus; conversas autem in succum lactis, et colore praestantiores, et sapore commodissimas judicamus.

41. An bona tria simul ubi fuerint, id est color bonus et odor et sapor, ibi esse majorem boni partem putatis? Nolite ergo flores tantopere mirari atque laudare, quos judicandos ad tribunal palati non potestis admittere. Nolite portulacam saltem carnibus anteponere, quae ab his coctis et colore et sapore et odore superatur. Porcellus assus (hoc enim cogitis, ut de bono et de malo, non scriptoribus et librariis, sed coquis et dulciariis ministris vobiscum potius disseramus): porcellus ergo assus et colore nitidus, et odore blandus, et sapore jucundus est: habetis perfectum divinae substantiae inhabitantis indicium; trino testimonio vos invitat, et purgari vestra sanctitate desiderat. Invadite, quid cunctamini? quid contradicere paratis? Colore solo lenticulam fimus vincit infantis, odore solo assa offella superat mitem ac viridem ficum, sapore solo haedus occisus herbam, quam vivus pascitur, vincit: inventa est etiam caro, cujus causa his simul tribus testibus adjuvetur. Quid quaeritis amplius? aut quid dicturi estis? Cur vos epulantes immundos faciant pulpamenta, et disputantes haec portenta non faciant: praesertim cum solis istius radius, quem vos certe et carnibus omnibus et frugibus anteponitis, nec oleat, nec sapiat, sed tantummodo inter caetera corpora, praestantia fulgentissimi coloris, emineat; qui vos magnopere hortatur, atque adeo cogit invitos, ut inter documenta commixti boni, nihil coloris nitori praeferatis?

42. Ad illas ergo reducimini angustias, ut magis in sanguine, et in iis quae animalium carnibus foetidissima, sed nitide colorata in vicis egeruntur, quam in olivae foliis pallentibus partem Dei habitare fateamini. Quod si dicitis, nam etiam hoc dicitis, olivae folia, cum incenduntur, ignem emittere, in quo praesentia lucis apparet; carnes autem, cum incenduntur, non idem facere: quid de adipe respondebitis, qui prope omnes Italas lucernas illuminat? Quid de fimo bubulo, qui est certe bovis carne sordidior, quo siccato rustici sic utuntur ad focum, ut ejus igne facilius nihil sit fumoque purgatius? Quid quod, si nitor et fulgor majorem praesentiam divinae partis ostendit, eam vos non purgatis, non consignatis, non liberatis? Siquidem est maxime in floribus, ut omittam sanguinem, et innumerabilia in carne, vel ex carne simillima, quos certe flores habere in epulis non potestis: qui si etiam carnibus vesceremini, squamas certe piscium, et quosdam vermiculos atque muscas, quae omnia etiam in tenebris luce propria coruscant, pulmentis vestris non adhiberetis.

43. Quid igitur restat, nisi ut dicere desinatis, habere vos idoneos judices oculos, nares, palatum, quibus divinae partis praesentiam in corporibus approbetis? His autem remotis, unde docebitis non modo majorem partem Dei in stirpibus esse quam in carnibus, sed omnino esse aliquid ejus in stirpibus? An pulchritudo vos movet, non quae in suavitate coloris est, sed quae in partium congruentia? Utinam hoc esset Quando enim corporibus animantium, in quorum forma paribus paria membra respondeant, auderetis distorta ligna conferre? Sed si corporalium sensuum testimoniis delectamini, quod necesse est iis qui vim essentiae mente videre non possunt, quomodo probatis per moram temporis, et per obtritiones quasdam, fugere de corporibus substantiam boni, nisi quia inde discedit Deus, ut asseritis, et de loco in locum migrat? Plenum est dementiae. Verumtamen signa vos ad istam sententiam et indicia, quantum existimare possum, nulla duxerunt. Multa enim carpta de arboribus vel evulsa de terra, antequam ad cibum nostrum veniant, interpositione aliqua temporis meliora redduntur; ut porri et intiba, lactucae, uvae, mala, ficus, et quaedam pira: et multa praeterea quae et colorantur melius, dum non statim ut decerpta fuerint, absumuntur, et corpore capiuntur salubrius, et sapiunt in ore conditius: quae tanta commoditas et suavitas inesse his rebus minime deberet, si secundum vestram sententiam, tanto desertiora bono fierent, quanto diuturnius reponuntur, postquam a terra quasi a matre separata sunt. Caro ipsa pridie occisorum animalium profecto est jucundior atque commodior: non autem ita esse oportebat, si, ut asseritis, plus haberet boni, eo die recens animante interempto, quam postridie cum divinae substantiae major fuga facta esset.

44. Vinum vero vetustate purius meliusque fieri quis ignoret? nec ad pervertendos sensus redolentius , ut putatis, sed ad vegetandum corpus utilius: tantum adsit modus, quem in omni re dominari decet. Nam musto recentiore perversitas sensuum citius solet accidere: ita ut si aliquando in lacu remanserit, aliquantumque ferbuerit, intuentes desuper percusso cerebro praecipites agat, et nisi aliquo modo subveniatur, exstinguat. Jam quod ad valetudinem attinet, inflari eo corpora pernicioseque distendi, quis abnuat? Num ideo tanta incommoda insunt, quia plus habet boni; propterea ista in vini vetustate non sunt, quia divinae substantiae pars magna discessit? Absurdum est dicere; vobis praesertim qui praesentiam partis Dei, oculis, naribus, palato, cum hi sensus bene afficiuntur, judicatis. Jam vero quae tanta perversio est, vinum putare fel principum tenebrarum, et uvis comedendis non parcere? Magisne inerit illud fel cum in cupa, quam cum in acinis fuerit? Quod si bono discedente quasi meracius remanet malum, et id temporis mora contingit; non oportebat easdem uvas suspensas atque servatas fieri mitiores, dulciores, salubriores: neque ipsum vinum quod supra dictum est, et amissa luce liquidius atque luculentius, et salutifera substantia discedente salubrius.

45. Quid dicam de lignis et frondibus, quae tempore arescunt, nec ex eo a vobis dici possunt deteriora fieri? Id enim amittunt quo fumus gignitur, id autem retinent unde lucida flamma consurgit, et ea claritate quam multum diligitis, purius bonum in aridioribus, quam in viridioribus esse testatur. Ex quo fit ut aut negetis Dei partem in luce pura quam in fumosa esse majorem, et ita omnia documenta vestra turbetis; aut fateamini fieri posse ut de stirpibus amputatis vel evulsis, si diuturniore tempore reponantur, copiosius fugiat mali natura quam boni. Quo concesso, tenebimus de frugibus carptis majus malum posse abire, atque ita in carnibus majus bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit.

46. Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum, fugae occasionem invenit divina illa natura, multa vos similia redarguunt, quae fiunt movendo meliora. Hordei quidam succo vinum imitantur, quod movendo fit optimum. Sane, quod minime praetereundum est, hoc genus potus citissime inebriat: nec tamen unquam succum hordei, fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici perversius nihil potest, luce fugiente candidior. Pastillarius mella diu subigit, ut ad illum candorem perveniant, et minus noxiam mitioremque dulcedinem: hoc quomodo eveniat bono discedente, disserite. Quod si non visu et odoratu et gustu, sed auditu etiam delectato praesentiam Dei placet probare, caro citharis nervos, et tibiis ossa largitur; quae siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de divinis regnis venisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur, et tempore arefactis, et attritione tenuatis, et tortione distentis: quibus afflictationibus etiam de rebus viventibus divinam substantiam fugere praedicatis; quod etiam decoctione earum accidere dicitis. Cur ergo elixati cardui minime obsunt valetudini? Utrum ab eis dum ita coquuntur, Deum an partem Dei discedere existimandum est ?

47. Quid caetera persequar, quae omnia dici nec facile est, nec necessarium? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suaviora et salubriora sint? Quod non deberent, si, ut opinamini, hujuscemodi commotionibus deseruntur bono. Nihil vos prorsus invenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbetis, ideo carnes immundas esse, atque animas inquinare vescentium, quod carptae fruges post multas commotiones vertantur in carnem; praesertim cum et vetustatem corruptionemque aceti, putetis vino esse mundiorem, et caroenum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse videamus, quod vino deberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt. Si autem non ita est, non est cur arbitremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono deseri, et propterea sordidissimam creandis corporibus praebere materiam.

48. Quod si non colore et forma et odore et sapore ducimini, ut bonum his rebus inesse judicetis, quid aliud potestis afferre? An argumento vobis est firmitas quaedam atque valentia, quae istis rebus detrahi videtur, dum a terra separantur atque tractantur? Sed si hoc vos moveret (quanquam falsum id esse cito animadverti potest, propter nonnullorum auctam postquam terrae detracta sunt, firmitatem, ut jam de vino commemoratum est, quod fit robustius vetustate): tamen si haec firmitas vos moveret, ut dixi, in nullo magis cibo quam in carnibus, copiosiorem partem Dei probaretis esse. Non enim athletae, quibus illud robur et valentia maxime necessaria est, olere ac pomis, et non carne vescuntur.

49. An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta laetiora et fecundiora, segetesque pinguiores alimento stercorum fieri, cum vos in accusatione carnis nihil gravius vobis dicere videamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc ergo aluntur ea quae vobis munda sunt, quod in ea re quae vobis immunda est, multo esse immundius praedicatis. Quod si carnem ob hoc aspernamini, quod post concubitum nascitur, vermium vos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique nascuntur. Sed nescio quae ista simulatio est. Nam si vobis propterea displiceret caro, quod patris atque matris commixtione formatur, non illos principes tenebrarum de fructibus arborum suarum natos fuisse diceretis, quos certe amplius aspernamini quam carnes, quas gustare non vultis.

50. Nam quod opinamini omnes quidem animas animalium de parentum cibis venire, a quibus carceribus vos liberare gloriamini divinam substantiam, quae in vestris tenetur alimentis, nimium contra vos, et ad carnes edendas vos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non praeoccupando et vescendo liberatis? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonae partis illigatur, sed de frugibus quas cum carnibus sumunt. Quid ergo de animis leonum, quorum cibus sola caro est, respondendum videtur? Bibunt, inquit, et ideo anima illa de aqua tracta carnique implicata est. Quid de innumerabilibus avibus? quid de ipsis aquilis dici potest, quae non nisi carne pascuntur, nec ullo potu indigent? Certe hic deficitur, et quid responderi possit non invenitur. Si enim anima de cibis venit, et sunt animalia fetum gignentia, quorum et nullus potus, et cibus sola sit caro, est in carne anima, cui purgandae more vestro subvenire deberetis vescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur, et aquam bibit, animam lucis habere arbitramini; aquilae vero, cui sol maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne vivit, inesse defenditis.

51. O rerum angustias, o incredibiles absurditates in quas profecto non incidissetis, si a vanissimis fabulis alieni, hoc ad continentiam ciborum sequeremini quod veritas probat; ut concupiscentiae coercendae gratia, non vitandae immunditiae quae nulla est, deliciosas escas respuendas judicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam vimque animae et corporis minus intuens, vobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quae ergo ratio est, vel potius amentia, de numero electorum hominem pellere, qui forte carnem valetudinis causa, nulla cupiditate gustaverit: si autem piperata tubera voraciter edere concupierit, immodestiae tantum forte possitis reprehendere, non autem ut corruptorem damnare signaculi? Ita fit ut in electis vestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo, sed medendo partem aliquam coenasse gallinae: esse autem in iis possit qui vehementer cumiphas, et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis ergo eum quem cupiditas sordibus mergit, quem vero ipse cibus, ut arbitramini, maculat, non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe majorem fieri fateamini, complectentes tamen eum qui conditis suavissime frugibus imminet inhians, seseque non tenet: excludentes eum qui quaslibet epulas hominum comprimendae famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere, et paratus amittere, indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia!

52. Jam quod ea quae vobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis si quis alius praeter electos ad cibandum tetigerit, quantae turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem saepe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur, vel aliis dare quod redundat, vel certe abjicere, in magnas contrudimini cruditates, totum quod datum est quasi purgare cupientes. Jam vero distenti, et prope crepantes, eos qui sub vestra disciplina sunt, pueros ad devoranda reliqua crudeli dominatione compellitis: ita ut cuidam sit Romae objectum, quod miseros parvulos cogendo ad vescendum tali superstitione necaverit. Quod non crederem, nisi scirem quantum nefas esse arbitremini, vel aliis haec dare qui electi non sunt, vel certe projicienda curare. Unde illa vescendi necessitas restat, quae ad turpissimam cruditatem pene quotidie, aliquando tamen potest et usque ad homicidium pervenire.

53. Quae cum ita sint, etiam panem mendicanti dare prohibetis: censetis tamen propter misericordiam, vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem, an vecordiam? Quid enim si eo loco res agatur, ubi venalis cibus inveniri non potest? Homo egens ille fame moriturus est, dum tu vir sapiens et benignus magis cucumerem quam hominem miseraris. Haec est profecto (quid enim dicam congruentius et planius?) falsa misericordia et vera crudelitas. Nunc vecordiam videamus. Quid enim si nummis illis, quos dederis, sibi panem emat? Nonne hoc in illo pars illa vestra divina, qui hanc sumit a venditore, passura est, quod passura erat, si te dante sumpsisset? Involvit igitur sordibus peccator ille mendicus partem Dei revolare cupientem, tuis nummis ad tantum soclus adjutus: et tamen vos homines prudentissimi interesse arbitramini, si homicidium facturo non detis hominem quem occidat, sed scientes pecuniam unde occidendum comparet, detis. Quid ad hanc insaniam addi potest? Ita enim fit ut aut homo moriatur, si venalem non invenerit cibum, aut cibus ipse, si invenerit: quorum alterum est verum homicidium; alterum vestrum, vobis tamen ita tribuendum, tanquam utrumque sit verum. Nam quod auditores vestros non prohibetis carnibus vesci, sed occidere animalia prohibetis, quid stultius et perversius fieri potest? Nam si talis non contaminat cibus, vos quoque sumite: si contaminat, quae tandem dementia est majus nefas putare, animam porcinam de corpore solvere, quam humanam porcino corpore maculare?