|
67. Jam enim satis apparet qualia sint tria vestra signacula. Hi
sunt vestri mores, hic finis admirabilium praeceptorum, ubi nihil
certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile: sed
omnia dubia, imo vero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia,
abominabilia, absurda. Denique tam multa et tam gravia peccata in his
moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia, homo alicujus
facultatis, singula ut minimum, singulis voluminibus possit. Haec
igitur si custodiretis, vestramque impleretis professionem, nihil
vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius: cum autem
laudatis et docetis ista, nec facitis, quid vobis fallacius, quid
insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest?
68. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi , nullus
mihi electorum innotescere potuit, qui secundum haec praecepta non aut
deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi
in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed haec
audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut
hinc plane dubitare non possim. Sed sit et haec magis fama quam
verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis qui partim jam illa
superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus
ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed
plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam
petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam
impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque
illos inter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii
praesentiam veritus, omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste
indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus
habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte
descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi
sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab
ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione
arbitratus est?
69. Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore
quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid laesi
proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem
in hoc mundo futuram praedicant, eoque se commendatiores haberi
volunt, hinc interpretantes quod hic mundus eos oderit (Joan. XV,
18); et propterea penes se quaerendam veritatem affirmantes, quia
in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est quod eum mundus
iste accipere non possit (Id. XIV, 17). De qua re non iste
locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura
est, usque in saeculi finem, perpetua erit et haec dissolutio
tantaeque turpitudinis impunita contagio, dum tales laedere
formidatis.
70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates
detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum
aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis
electis pluribus, et ab uno lucerna exstincta, incertum cujus eorum in
tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagitium, nisi subsidio
clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta
consuetudine venisse arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte qua
festae apud vos vigiliae celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset
proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic
praecaverat ne agnosceretur? Quasi vero non omnes idem crimen
involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter
jocantibus lucerna exstincta placuerat.
71. Suspicionibus vero januae quantae aperiebantur, cum eos invidos
inveniebamus, cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum
in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non
utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare
profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam
erant existimationis satis bonae, facili ingenio, atque in illis suis
disputationibus principes, nobis amplius quam caeteri familiariusque
conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis
arctius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi
graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione
manifesta, sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter
attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim
apud nos alium ejusdem sceleris electum criminabatur, qui apud eumdem
auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat: quem quoniam subito
ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab
illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur
calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et
molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum
erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non
inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat.
72. Postremo in theatris electos, et aetate, et, ut videbantur,
moribus graves, cum sene presbytero saepissime invenimus. Omitto
juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere
solebamus, quae res non mediocri argumento est quomodo se possint
continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quae
illos auditorum suorum oculis ostentat, et prodit erubescentes atque
fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in
ficariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si
virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere
potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere
non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime
dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est;
perfecitque ut ille (non enim hoc ferre quisquam posset) de illa
ecclesia pelleretur: et ne impunita res omnino esset, cepit
consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque
concideret. At ille cum graviter caederetur, clamabat, ut sibi ex
auctoritate Manichaei parceretur, Adam primum heroem peccavisse, et
post peccatum fuisse sanctiorem.
73. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva: longa fabula
est, sed ex ea id attingam quod in praesentia satis est. Adam dicitis
sic a parentibus suis genitum, abortivis illis principibus tenebrarum,
ut maximam partem lucis haberet in anima , et perexiguam gentis
adversae. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni,
commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum
declinaretur: ita eum lapsum esse atque peccasse, sed vixisse postea
sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro
nefario alienam familiam , sub habitu electi et sancti viri ad tantum
dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc
hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestrae. Non enim
tantum flagitium in vobis, sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus
vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam
partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exigno admixto malo,
majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc
crediderit, et eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem
potius, quam ejus libidinis refrenationem compressionemque confugiat?
|
|