|
74. Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi quae ipse
compererim, cum in ea essem civitate ubi ista commissa sunt. Romae
autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam
tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset
absentibus: et ego quidem postea Romae cum essem, omnia vera me
audisse firmavi; quamvis tam familiaris et mihi probatus, qui praesens
erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam
quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis
cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose
vellet et soleret defendere, molestissime ferebat quod ei vage
pessimeque habitantium passimque viventium electorum mores perditissimi
saepe disputanti objiciebantur. Cupiebat itaque, si fieri posset,
omnes qui secundum illa praecepta vitam degere parati essent,
congregare in domum suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et
non mediocris pecuniae contemptor, et non mediocriter pecuniosus.
Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum
dissolutione, quibus adjuvantibus implere debebat. Interea vester
episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque
impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis
bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando
praesentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam: laudat ille
atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare.
Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romae esse
potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichaei epistola:
multis intolerabile visum est; abscesserunt: remanserunt tamen pudore
non pauci. Coepit ita vivi ut placuerat, et ut tanta praescribebat
auctoritas: cum interim auditor ille vehementer omnes ad omnia
cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interea
rixae inter electos oriebantur creberrimae, objiciebantur ab invicem
crimina, quae ille omnia gemens audiebat, dabatque operam ut seipsos
in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi
cognitum est quales essent, qui tamen inter caeteros vim praeceptorum
illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de caeteris quid
suspicandum erat, aut quid potius judicandum? Quid plura? Coacti
aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse: inde in
seditionem. Agebat auditor causam suam complexione brevissima, aut
illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione
praecepisset, quae nullus posset implere, stultissimum existimandum.
Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam
effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit
episcopus, et cum magno dedecore aufugit: cujus sane cibi praeter
regulam clanculo accepti, et saepe inventi ferebantur, cum ei de
proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret.
75. Haec si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus
obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta,
et iis scire voluerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere
soleant qui haec vera esse negaverint. Sed aliis defensionibus
utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra
praecepta custodiant, nec eos aliorum criminibus debere perfundi; aut
non oportere omnino quaeri quales sint homines, qui vestram sectam
profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum
admisero (quanquam nec illos fidos mandatorum observatores
demonstrare, nec ipsam haeresim a tot et tantis nugis atque sceleribus
purgare possitis), illud tamen a vobis magnopere requiram, cur
maledictis insectemini Christianos catholici nominis, quorumdam
intuentes perditam vitam; cum de vestris hominibus haberi quaestionem,
aut impudenter recusetis, aut impudentius non recusetis, velitisque
intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua
praecepta custodiunt, et in tanta Catholicae multitudine non velitis?
|
|