|
2. Saepe atque adeo pene semper, Manichaei, ab iis quibus haeresim
vestram persuadere molimini, requiritis unde sit malum. Putate me
nunc primitus in vos incidisse; impetrem aliquid a vobis, si placet,
ut etiam vos deposita paulisper opinione, qua vos ista scir opinamini,
rem tantam mecum tanquam rudes indagare tentetis. Percunctamini me
unde sit malum; at ego vicissim percunctor vos quid sit malum. Cujus
est justior inquisitio? eorumne qui quaerunt unde sit, quod quid sit
ignorant; an ejus qui prius putat esse quaerendum quid sit, ut non
ignotae rei (quod absurdissimum est) origo quaeratur? Verissime
dicitis . Quis enim ita est mente caecus, qui non videat id cuique
generi malum esse, quod contra ejus naturam est? Sed hoc constituto,
evertitur haeresis vestra: nulla enim natura malum, si quod contra
naturam est, id erit malum. Vos autem asseritis quamdam naturam atque
substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam
quidquid est, utique naturae adversatur, et eam perimere nititur.
Tendit ergo id quod est, facere ut non sit. Nam et ipsa natura nihil
est aliud, quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse.
Itaque ut nos jam novo nomine ab eo quod est esse, vocamus essentiam,
quam plerumque substantiam etiam nominamus: ita veteres qui haec nomina
non habebant, pro essentia et substantia naturam vocabant. Idipsum
ergo malum est, si praeter pertinaciam velitis attendere, deficere ab
essentia et ad id tendere ut non sit.
3. Quocirca cum in Catholica dicitur, omnium naturarum atque
substantiarum esse auctorem Deum, simul intelligitur ab eis qui hoc
possunt intelligere, non esse Deum auctorem mali. Quomodo enim
potest ille, qui omnium quae sunt, causa est ut sint, causa esse
rursus ut non sint, id est, ut ab essentia deficiant et ad non esse
tendant? quod malum generale esse clamat verissima ratio. At vero
illa vestra gens mali, quam vultis esse summum malum, quomodo erit
contra naturam, id est contra substantiam, cum eam naturam atque
substantiam esse dicatis? Si enim contra se facit, ipsum esse sibi
adimit: quod si perfecerit, tunc demum perveniet ad summum malum.
Non autem perficiet, quia eam non modo esse, verum etiam sempiternam
esse vultis. Non potest igitur esse summum malum, quod perhibetur
esse substantia.
4. Sed quid faciam? Scio plures esse in vobis, qu haec intelligere
omnino nequeant. Scio rursus esse quosdam, qui quanquam bono ingenio
utcumque ista videant, mala tamen voluntate, qua ipsum quoque ingenium
sunt amissuri, pertinaciter agant, et quaerant potius quid adversus
ista dicant, quod tardis et imbecillis facile persuadeatur, quam vera
esse consentiant. Non me tamen scripsisse poenitebit quod aut quis
quam in vobis tandem non iniquo judicio consideret, vestrumque
relinquat errorem; aut quod ingeniosi et Deo subditi, atque adhuc ab
studio vestro integri cum legerint, non possint vestris sermonibus
decipi.
|
|