|
5. Quaeramus ergo ista diligentius, et quantum fieri potest,
planius. Percunctor vos iterum quid sit malum? Si dixeritis, Id
quod nocet; neque hic mentiemini. Sed, quaeso, animadvertite;
quaeso, vigilate; quaeso, deponite studia partium, et verum, non
vincendi, sed inveniendi gratia quaerite. Quidquid enim nocet, bono
aliquo privat eam rem cui nocet: nam si nullum bonum adimit, nihil
prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro vos? quid planius? quid
tam expositum cuivis mediocri intellectori, modo non pertinaci? Hoc
autem posito, videtur jam, ut opinor, quid sequatur. In illa quippe
gente quam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non
potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturae sunt, ut
affirmatis, regnum lucis, et regnum tenebrarum; quoniam regnum
lucis, Deum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis,
ita ut ibi non sit aliud alio deterius: confiteamini necesse est, quod
vehementer quidem est adversum vos, sed tamen necesse est
confiteamini, istam naturam, quam summum bonum non modo non negatis,
sed etiam vehementer persuadere conamini, esse incommutabilem, et
impenetrabilem, et incorruptibilem, et inviolabilem: non enim erit
aliter summum bonum; id est enim quo nihil est meiius: tali autem
naturae noceri nullo pacto potest. At si nocere, bono privare est,
sicut ostendi; noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni
est; noceri non potest regno lucis, quia inviolabile est: cui igitur
nocebit quod dicitis malum?
|
|