|
6. Quamobrem, cum vos expedire nequeatis, videte quam expedita sit
sententia catholicae disciplinae, quae aliud dicit bonum quod summe ac
per se bonum est, et non participatione alicujus boni, sed propria
natura et essentia; aliud quod participando bonum et habendo; habet
autem de illo summo bono ut bonum sit, in se tamen manente illo,
nihilque amittente. Hoc autem bonum quod postea diximus, creaturam
vocat, cui noceri per defectum potest: cujus defectus Deus auctor non
est, quia existendi, et ut ita dicam essendi, auctor est. Ita et
malum ostenditur quomodo dicatur; non enim secundum essentiam, sed
secundum privationem verissime dicitur: et natura cui noceri possit
apparet. Non enim ipsa est summum malum, cui bonum adimitur cum
nocetur; neque summum bonum, quae propterea deficere a bono potest,
quia non existendo bonum, sed bonum habendo dicitur bona. Neque
naturaliter bona res est, quae cum facta dicitur, utique ut bona esset
accepit. Ita et Deus summum bonum est, et ea quae fecit, bona sunt
omnia, quamvis non sint tam bona, quam est ille ipse qui fecit. Quis
enim hoc tam insanus audet exigere, ut aequalia sint artifici opera,
et condita conditori? Quid amplius desideratis? An etiam vultis
aliquid planius?
|
|