|
7. Quaeram ergo tertio quid sit malum. Respondebitis fortasse,
Corruptio. Quis et hoc negaverit, generale malum esse? Nam hoc est
contra naturam, hoc est quod nocet. Sed corruptio non est in seipsa,
sed in aliqua substantia quam corrumpit: non enim substantia est ipsa
corruptio. Ea igitur res quam corrumpit, corruptio non est, malum
non est . Quod enim corrumpitur, integritate et sinceritate
privatur. Quod ergo non habet ullam sinceritatem qua privetur,
corrumpi non potest; quod autem habet, profecto bonum est
participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto
pervertitur; quod autem pervertitur, ordine privatur: ordo autem
bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono caret: eo namque ipso
quo non caret, viduari dum corrumpitur potest. Gens ergo illa
tenebrarum, si omni bono carebat, ut dicitis, corrumpi non poterat:
non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quae si nihil
auferat, non corrumpit. Audete jam dicere, si potestis, Deum et
Dei regnum potuisse corrumpi, si diaboli regnum quale describitis,
quomodo corrumpi posset non invenitis.
|
|