|
8. Quid ergo hinc lux catholica dicit? Quid putatis, nisi id quod
habet veritas, corrumpi posse factam substantiam: nam et illam non
factam, quae summum bonum est, esse incorruptibilem, et ipsam
corruptionem, quae summum malum est, non posse corrumpi, sed hanc non
esse substantiam? Si autem quaeritis quid sit, videte quo conetur
perducere quae corrumpit? ex seipsa enim afficit ea quae corrumpuntur.
Deficiunt autem omnia per corruptionem ab eo quod erant, et non
permanere coguntur, non esse coguntur. Esse enim ad manendum
refertur. Itaque quod summe et maxime esse dicitur, permanendo in se
dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed
quia pervertebatur in pejus, id est ab essentia deficiebat: cujus
defectionis auctor non est qui est auctor essentiae. Mutantur ergo
quaedam in meliora, et propterea tendunt esse: nec dicuntur ista
mutatione perverti, sed reverti atque converti. Perversio enim
contraria est ordinationi. Haec vero quae tendunt esse, ad ordinem
tendunt: quem cum fuerint consecuta, ipsum esse consequuntur, quantum
id creatura consequi potest. Ordo enim ad convenientiam quamdam quod
ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in
quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est
enim operatio, convenientia et concordia, qua sunt in quantum sunt,
ea quae composita sunt: nam simplicia per se sunt, quia una sunt;
quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem,
et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit,
inordinatio vero non esse; quae perversio etiam nominatur atque
corruptio. Quidquid igitur corrumpitur, eo tendit ut non sit. Jam
vestrum est considerare quo cogat corruptio, ut possitis invenire
summum malum: nam id est quo corruptio perducere nititur.
|
|