|
9. Sed Dei bonitas eo rem perduci non sinit, et omnia deficientia
sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec
ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt . Itaque etiam
animas rationales, in quibus est potentissimum liberum arbitrium ,
deficientes a se, in inferioribus creaturae gradibus ordinat, ubi
tales esse decet. Fiunt ergo miserae divino judicio, dum convenienter
pro meritis ordinantur. Ex quo illud optime dictum est, quod
insectari maxime soletis: Ego facio bona, et creo mala (Isai.
XLV, 7). Creare namque dicitur condere et ordinare. Itaque in
plerisque exemplaribus sic scriptum est, Ego facio bona et condo
mala. Facere enim est, quod omnino non erat; condere autem,
ordinare quod utcumque jam erat, ut melius magisque sit. Ea namque
condit Deus, id est ordinat, cum dicit, Condo mala, quae
deficiunt, id est non esse tendunt; non ea quae ad id quo tendunt,
pervenerunt. Dictum est enim: Nihil per divinam providentiam, ad id
ut non sit pervenire permittitur.
10. Tractantur haec latius et uberius, sed dum vobiscum agitur,
satis est. Ostendenda enim vobis janua fuit, quam desperatis, et
desperandam facitis imperitis. Nam vos introducit nemo nisi voluntas
bona; quam pacatam efficit divina clementia, sicut in Evangelio
canitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis (Luc. II, 14). Satis est, inquam, ut videatis
nullum esse de bono et malo religiosae disputationis exitum, nisi
quidquid est, in quantum est, ex Deo sit: in quantum autem ab
essentia deficit, non sit ex Deo, sed tamen divina providentia
semper, sicut universitati congruit, ordinetur. Quod si nondum
videtis, quid amplius nunc faciam nescio, nisi ut minutius etiam
tractem ista quae dicta sunt. Non enim ad majora mentem nisi pietas
puritasque perducit.
|
|