|
Ex disciplinarum libris quos Augustinus Mediolani, cum esset
Baptismum percepturus anno Christi trecentesimo octogesimo septimo
delibavit (Vide Retract. lib. 1, cap. 6), quanquam caeteri
perierint (nam de Grammatica, Principia Dialecticae, Categoriae,
et Principia Rhetoricae, qui libri inter ejus opera sunt hactenus
vulgati, supposititios esse in appendice ostendemus), sex isti de
Musica, iique integerrimi ad nos usque pervenerunt; studiosius
nimirum a librariis descripti, cum suis omnibus numeris absoluti
prodiissent circiter annum Christi, ut videtur, trecentesimum
octogesimum nonum, quo tempore post editos libros de Genesi contra
Manichaeos iis perficiendis in Africa se vacavisse innuit Augustinus
libro primo Retractationum, capite undecimo. Eum porro dialogos
hosce cum Licentio habuisse ferunt manuscripti plerique etiam
vetustiores; quod nescimus an intelligi possit ex illis Licentii ad
Augustinum versibus in epistola vigesima sexta:
|
Praesentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem
Gesseris, et libros, quibus in te lenta recumbit
Musica, tradideris; nam ferveo totus in illos.
|
|
In primo libro definitio Musicae, et qui ad hujusce disciplinae
considerationem pertinent, numerosorum motuum species explicantur. In
secundo disputatur de syllabis pedibusque metricis. In tertio
proponitur tractandum singillatim de rhythmo, de metro et de versu;
atque hic primum rhythmi ratio et proprietates traduntur: tumque
incipit tractatio de metro; quae in quarto libro continuatur. In
quinto disseritur de versu. Quae porro hactenus multa cum eruditione
tractavit Augustinus, vocat ipse nugacitatem, quam apud benevolos
officiosi laboris nomine deprecatur initio libri sexti, ubi deinceps
studiosorum mentes ex numerorum consideratione ad Deum provehit.
|
|