|
|
“Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius
consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis
itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit
se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus:
initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat
animus, volui per ista quae a nobis desiderasti scripta proludere,
quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios
forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam.
Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est,
omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem
inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem, sed jussionem,
contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem
me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse
poenitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si
non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum
etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur
sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam
etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quae omnino sentiri
nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. Sextum sane librum
quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus caeterorum, non distuli
mittere Charitati tuae: fortassis ipse tuam non multum refugiet
gravitatem.”
|
|
|
|