|
1. MAGISTER: Modus, qui pes est? DISCIPULUS :
Pyrrhichius. M. Quot temporum est? D. Duum. M. Bonus, qui
pes est? D. Idem qui et modus. M. Hoc est ergo modus, quod
bonus. D. Non. M. Cur ergo idem? D. Quia idem in sono, in
significatione aliud. M. Concedis ergo eumdem sonum esse cum
dicimus, modus, et, bonus. D. Litterarum sono ista video
discrepare, caetera autem paria esse. M. Quid? cum enuntiamus,
pone verbum, et pone adverbium; praeter id quod significatio diversa
est, nihil tibi videtur sonus distare? D. Distat omnino. M.
Unde distat, cum et iisdem temporibus utrumque, et iisdem litteris
constet? D. Eo distat quod in diversis locis habent acumen. M.
Cujus tandem artis est ista dignoscere? D. A grammaticis haec
audire soleo, et ibi ea didici; sed utrum hoc ejusdem artis sit
proprium, an aliunde usurpatum, nescio. M. Post ista videbimus:
nunc illud quaero, utrum si tympanum vel chordam his percuterem tam
raptim et velociter quam cum enuntiamus modus, aut bonus; agnosceres
et tibi eadem tempora esse, an non. D. Agnoscerem. M. Vocares
ergo pedem pyrrhichium. D. Vocarem. M. Nomen hujus pedis a quo,
nisi a grammatico, didicisti? D. Fateor. M. Ergo de omnibus
hujusmodi sonis grammaticus judicabit; an per teipsum istos pulsus
didicisti, sed nomen quod imponeres, a grammatico audieras? D. Ita
est. M. Et ausus es nomen quod te grammatica docuit, transferre ad
eam rem, quam non pertinere ad grammaticam confiteris? D. Video non
ob aliud pedi nomen impositum, quam propter temporum dimensionem; quam
ubicumque cognovero, eo transferre illud vocabulum cur non audeo? Sed
etsi alia vocabula sunt imponenda, cum ejusdem dimensionis soni sunt,
sed ad grammaticos tamen non pertinent; quid mihi est de nominibus
laborare, cum res aperta sit? M. Nec ego id volo: sed tamen cum
videas innumerabilia genera sonorum, in quibus certae dimensiones
observari possunt, quae genera fatemur grammaticae disciplinae non esse
tribuenda; nonne censes esse aliam aliquam disciplinam, quae quidquid
in hujusmodi sit vocibus numerosum artificiosumque, contineat? D.
Probabile mihi videtur. M. Quod ejus esse nomen existimas? Nam
opinor non tibi novum esse omnipotentiam quamdam canendi Musis solere
concedi. Haec est, nisi fallor, illa quae Musica nominatur. D.
Et ego hanc esse existimo.
|
|