|
27. Tempus est autem ad illos motus redire tractandos et
discutiendos, qui huic disciplinae proprie tribuuntur, et propter quos
ista de numeris, de alia scilicet disciplina, quantum pro negotio
satis visum est, consideravimus. Itaque nunc abs te quaero, quoniam
intelligendi gratia in horarum spatio motus constituebamus, quos ad se
invicem habere aliquam numerosam dimensionem ratio demonstrabat; utrum
si quisquam mora unius horae currat, et alius deinceps duarum, possis
non inspecto horologio vel clepsydra, vel aliqua hujuscemodi temporum
notatione sentire illos duos motus, quod unus simplus, alius duplus
sit: vel etiamsi id non possis dicere, illa tamen congruentia
delectari, atque aliqua voluptate affici. D. Nullo modo possum.
M. Quid, si quispiam numerose plaudat, ita ut unus sonitus
simplum, alter duplum temporis teneat, quos iambos pedes vocant,
eosque continuet atque contexat; alius autem ad eumdem sonum saltet,
secundum ea scilicet tempora movens membra? nonne aut etiam dicas ipsum
modulum temporum, id est quod simplum ad duplum spatia in motibus
alternent, sive in illo plausu qui auditur, sive in illa saltatione
quae cernitur; aut saltem delecteris numerositate quam sentias,
tametsi non possis numeros ejus dimensionis edicere? D. Ita vero
est, ut dicis: nam et illi qui hos numeros noverunt, sentiunt eos in
plausu atque saltatione, quique sint facile dicunt; et qui eos non
noverunt nec possunt dicere, non negant tamen ex his se voluptate
aliqua perfrui.
28. M. Cum igitur ad ipsam rationem disciplinae hujus, siquidem
scientia est bene modulandi, non possit negari omnes pertinere motus
qui bene modulati sunt, et eos potissimum qui non referuntur ad aliud
aliquid, sed in seipsis finem decoris delectationisve conservant; hi
tamen motus, ut nunc a me rogatus recte vereque dixisti, si longo
spatio temporis fiant, inque ipsa dimensione quae decora est, horam
vel etiam majus tempus obtineant, non possunt congruere nostris
sensibus . Quamobrem cum procedens quodammodo de secretissimis
penetralibus musica, in nostris etiam sensibus, vel his rebus quae a
nobis sentiuntur, vestigia quaedam posuerit; nonne oportet eadem
vestigia prius persequi, ut commodius ad ipsa si potuerimus, quae dixi
penetralia, sine ullo errore ducamur? D. Oportet vero, et hoc
jamjamque ut faciamus, efflagito. M. Omittamus ergo illas ultra
capacitatem sensus nostri porrectas temporum metas, et de his brevibus
intervallorum spatiis, quae in cantando saltandoque nos mulcent,
quantum ratio nos duxerit, disseramus. Nisi tu forte aliter putas
illa vestigia indagari posse, quae in nostris sensibus, hisque rebus
quas valemus sentire, hanc disciplinam posuisse praedictum est. D.
Nullo modo aliter puto.
|
|