|
2. M. Sed jam placet nobis de nomine minime laborare: modo
inquiramus, si videtur, quam diligentissime possumus, omnem hujus
quaecumque est disciplinae vim atque rationem. D. Inquiramus sane:
nam hoc totum quidquid est, multum nosse desidero. M. Defini ergo
musicam. D. Non audeo. M. Potes saltem definitionem meam
probare? D. Experibor, si dixeris. M. Musica est scientia bene
modulandi. An tibi non videtur? D. Videretur fortasse, si mihi
liqueret quid sit ipsa modulatio. M. Numquidnam hoc verbum quod
modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad
cantandum saltandumve pertineret? D. Ita est quidem: sed quia video
modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus servandus
sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamvis delectent,
vilissima sint; volo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa
modulatio, quo uno pene verbo tantae disciplinae definitio continetur.
Non enim tale aliquid hic discendum est, quale quilibet cantores
histrionesque noverunt. M. Illud superius, quod in omnibus etiam
praeter musicam factis modus servandus est, et tamen in musica
modulatio dicitur, non te moveat; nisi forte ignoras dictionem
oratoris proprie nominari. D. Non ignoro: sed quorsum istuc? M.
Quia et puer tuus quamlibet impolitissimus et rusticissimus, cum vel
uno verbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere?
D. Fateor. M. Ergo et ille orator est? D. Non. M. Non
igitur dictione usus est cum aliquid dixerit, quamvis dictionem a
dicendo dictam esse fateamur. D. Concedo: sed et hoc quo pertineat
requiro. M. Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam
musicam pertinere, quamvis modus unde flexum verbum est, possit etiam
in aliis rebus esse: quemadmodum dictio proprie tribuitur oratoribus,
quamvis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a discendo dictio nominata
sit. D. Jam intelligo.
3. M. Illud ergo quod abs te postea dictum est, multa esse in
canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus,
pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omnino abs te
animadversum est. Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde
quid sit bene modulari: non enim frustra est definitioni additum.
Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum:
nam his tribus, nisi fallor, definitio illa perfecta est. D. Ita
fiat. M. Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam;
numquidnam tibi videtur metuendum ne aut excedatur modus, aut non
impleatur nisi in rebus quae motu aliquo fiunt? aut si nihil moveatur,
possumus formidare ne praeter modum aliquid fiat? D. Nullo pacto.
M. Ergo modulatio non incongrue dicitur movendi quaedam peritia, vel
certe qua fit ut bene aliquid moveatur. Non enim possumus dicere bene
moveri aliquid, si modum non servat. D. Non possumus quidem: sed
necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis
intelligere. Nihil quippe nisi bene movendo, bene fieri video. M.
Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamvis modulationis nomen
in cujuscemodi organis magis tritum sit, nec immerito? Nam credo
videri tibi aliud esse tornatum aliquid ligneum, vel argenteum, vel
cujusce materiae; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa
tornantur. D. Assentior multum differre. M. Numquidnam ergo ipse
motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse tornatum?
D. Manifestum est. M. Quid? si membra non ob aliud moveret,
nisi ut pulchre ac decore moverentur, eum facere aliud nisi saltare
diceremus? D. Ita videtur. M. Quando ergo censes aliquam rem
praestare et quasi dominari? cum propter seipsam, an cum propter aliud
appetitur? D. Quis negat cum propter seipsam? M. Repete nunc
illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus,
quasi quamdam movendi esse peritiam, et vide ubi magis habere sedem
debeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber est, id est propter se
ipse appetitur, et per se ipse delectat; an in eo qui servit
quodammodo: nam quasi serviunt omnia quae non sibi sunt, sed ad
aliquid aliud referuntur. D. In eo scilicet qui propter se
appetitur. M. Ergo scientiam modulandi jam probabile est esse
scientiam bene movendi; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob
hoc per se ipse delectet. D. Probabile sane.
|
|