|
4. M. Cur ergo additum est, bene; cum jam ipsa modulatio nisi
bene moveatur, esse non possit? D. Nescio, et quemadmodum mihi
ereptum sit ignoro: nam hoc requirendum animo haeserat. M. Poterat
omnino nulla de hoc verbo controversia fieri, ut jam musicam sublato eo
quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi definiremus. D.
Quis enim ferat, si enodare totum ita velis? M. Musica est
scientia bene movendi. Sed quia bene moveri jam dici potest, quidquid
numerose servatis temporum atque intervallorum dimensionibus movetur
(jam enim delectat, et ob hoc modulatio non incongrue jam vocatur);
fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio delectet,
quando non opus est; ut si quis suavissime canens, et pulchre
saltans, velit eo ipso lascivire, cum res severitatem desiderat: non
bene utique numerosa modulatione utitur; id est ea motione quae jam
bona, ex eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est
incongruenter utitur. Unde aliud est modulari, aliud bene modulari.
Nam modulatio ad quemvis cantorem, tantum qui non erret in illis
dimensionibus vocum ac sonorum; bona vero modulatio ad hanc liberalem
disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda est. Quod si
nec illa bona tibi motio videtur, ex eo quia inepta est, quamvis
artificiose numerosam esse fateare; teneamus illud nostrum, quod
ubique servandum est, ne certamen verbi, re satis elucente, nos
torqueat; nihilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi
scientia describatur. D. Amo quidem rixas verborum praeterire atque
contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio.
|
|