|
5. M. Restat ut quaeramus cur sit in definitione scientia. D.
Ita fiat: nam hoc flagitare ordinem memini. M. Responde igitur,
utrum tibi videatur bene modulari vocem luscinia verna parte anni: nam
et numerosus est et suavissimus ille cantus, et, nisi fallor, tempori
congruit. D. Videtur omnino. M. Numquidnam liberalis hujus
disciplinae perita est? D. Non. M. Vides igitur nomen scientiae
definitioni pernecessarium. D. Video prorsus. M. Dic mihi ergo,
quaeso te; nonne tales tibi omnes videntur, qualis illa luscinia est,
qui sensu quodam ducti bene canunt, hoc est numerose id faciunt ac
suaviter, quamvis interrogati de ipsis numeris, vel de intervallis
acutarum graviumque vocum, respondere non possint? D. Simillimos
eos puto. M. Quid? ii qui illos sine ista scientia libenter
audiunt; cum videamus elephantos, ursos, aliaque nonnulla genera
bestiarum ad cantus moveri, avesque ipsas delectari suis vocibus (non
enim nullo extra proposito commodo tam impense id agerent sine quadam
libidine); nonne pecoribus comparandi sunt? D. Censeo: sed pene
in omne genus humanum tendit haec contumelia. M. Non est quod
putas. Nam magni viri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi
volunt, quae non multum a pecoribus distat, et cujus ingens est
numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc
disserendi locus non est); aut post magnas curas relaxandi ac
reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid voluptatis
assumitur. Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea vero
capi vel interdum, turpe atque indecorum est.
6. Sed quid tibi videtur? qui vel tibiis canunt vel cithara, atque
hujusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniae comparari? D.
Non. M. Quid igitur distant? D. Quod in istis artem quamdam
esse video, in illa vero solam naturam. M. Verisimile dicis; sed
ars tibi videtur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id
faciunt? D. Cur non? Nam video tantum valere in artibus
imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. Praebent enim
se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod vocant docere. M.
Videtur tibi ars ratio esse quaedam, et ii qui arte utuntur, ratione
uti: an aliter putas? D. Videtur. M. Quisquis igitur ratione
uti non potest, arte non utitur. D. Et hoc concedo. M. Censesne
muta animalia, quae etiam irrationalia dicuntur, uti posse ratione?
D. Nullo modo. M. Aut igitur picas et psittacos et corvos
rationalia esse dicturus es animalia, aut imitationem nomine artis
temere vocasti. Videmus enim has aves et multa canere ac sonare quodam
humano usu, et nonnisi imitando facere: nisi tu aliter credis. D.
Quomodo hoc confeceris, et quantum contra responsionem meam valeat,
nondum plane intelligo. M. Quaesiveram ex te, utrum citharistas et
tibicines, et hujusmodi aliud genus hominum, artem diceres habere,
etiamsi id quod in canendo faciunt, imitatione assecuti sunt. Dixisti
esse artem, tantumque id valere affirmasti, ut omnes pene tibi artes
periclitari viderentur imitatione sublata. Ex quo jam colligi potest,
omnem qui imitando assequitur aliquid, arte uti; etiamsi forte non
omnis qui arte utitur, imitando eam perceperit. At si omnis imitatio
ars est, et ars omnis ratio; omnis imitatio ratio: ratione autem non
utitur irrationale animal; non igitur habet artem: habet autem
imitationem; non est igitur ars imitatio. D. Ego multas artes
imitatione constare dixi, non ipsam imitationem artem vocavi. M.
Quae igitur artes imitatione constant, non eas censes ratione
constare? D. Imo utroque puto eas constare. M. Nihil repugno,
sed scientiam in quo ponis; in ratione, an in imitatione? D. Et
hoc in utroque. M. Ergo scientiam illis avibus dabis, quibus
imirationem non adimis. D. Non dabo: ita enim dixi in utroque esse
scientiam, ut in sola imitatione esse non possit. M. Quid? in sola
ratione videtur tibi esse posse? D. Videtur. M. Aliud igitur
putas esse artem, aliud scientiam. Siquidem scientia et in sola
ratione esse potest, ars autem rationi jungit imitationem. D. Non
video esse consequens. Non enim omnes, sed multas artes dixeram,
simul ratione atque imitatione constare. M. Quid? scientiam
vocabisne etiam illam, quae his duobus simul constat; an ei solam
partem rationis attribues? D. Quid enim me prohibet vocare
scientiam, cum rationi adjungitur imitatio?
7. M. Quoniam nunc agimus de citharista et tibicine, id est de
musicis rebus; volo mihi dicas, utrum corpori tribuendum sit, id est
obtemperationi cuidam corporis, si quid isti homines imitatione
faciunt. D. Ego istam et animo simul et corpori tribuendam puto:
quanquam idipsum verbum satis proprie abs te positum est, quod
obtemperationem corporis appellasti: non enim obtemperare nisi animo
potest. M. Video te cautissime imitationem non soli corpori voluisse
concedere. Sed numquid scientiam negabis ad solum animum pertinere?
D. Quis hoc negaverit? M. Nullo modo igitur scientiam in sonis
nervorum et tibiarum, simul et rationi et imitationi tribuere sineris.
Illa enim imitatio non est, ut confessus es, sine corpore; scientiam
vero solius animi esse dixisti. D. Ex iis quidem quae tibi
concessi, fateor hoc esse confectum: sed quid ad rem? Habebit enim
et tibicen scientiam in animo. Neque enim cum ei accedit imitatio,
quam sine corpore dedi esse non posse, adimet illud quod animo
amplectitur. M. Non adimet quidem: nec ego affirmo eos, a quibus
organa ista tractantur, omnes carere scientia, sed non habere omnes
dico. Istam enim ad hoc volvimus quaestionem, ut intelligamus, si
possumus, quam recte sit scientia in illa definitione musicae posita;
quam si omnes tibicines et fidicines, et id genus alii quilibet
habent, nihil ista disciplina puto esse vilius, nihil abjectius.
8. Sed attende quam diligentissime, ut quod diu jam molimur
appareat. Certe enim jam mihi dedisti in solo animo habitare
scientiam. D. Quidni dederim? M. Quid? sensum aurium animone,
an corpori, an utrique concedis? D. Utrique. M. Quid memoriam?
D. Animo puto esse tribuendam. Non enim si per sensus percipimus
aliquid quod memoriae commendamus, ideo in corpore memoria esse putanda
est. M. Magna fortasse ista quaestio est, neque huic opportuna
sermoni. Sed quod proposito sat est, puto te negare non posse,
bestias habere memoriam. Nam et nidos post annum revisunt hirundines,
et de capellis verissime dictum est:
|
Atque ipsae memores redeunt in tecta capellae.
|
|
Et canis heroem dominum, jam suis hominibus oblitum recognovisse
praedicatur (Odysseae, R, v. 291 seqq.). Et innumerabilia,
si velimus, animadvertere possumus, quibus id quod dico manifestum
est. D. Nec ego istud nego, et quid te adjuvet, vehementer
exspecto. M. Quid putas, nisi quod scientiam qui soli animo
tribuit, eamque omnibus irrationalibus animantibus adimit, neque in
sensu eam, neque in memoria (nam illud non est sine corpore, et
utrumque etiam in bestia est), sed in solo intellectu collocavit?
D. Et hoc exspecto quid te adjuvet. M. Nihil aliud, nisi omnes
qui sensum sequuntur, et quod in eo delectat, memoriae commendant,
atque secundum id corpus moventes, vim quamdam imitationis adjungunt;
non eos habere scientiam, quamvis perite ac docte multa facere
videantur, si rem ipsam quam profitentur aut exhibent, intellectus
puritate ac veritate non teneant. At si tales esse istos theatricos
operarios ratio demonstraverit; nihil erit, ut opinor, cur dubites
eis negare scientiam, et ob hoc musicam, quae scientia modulandi est,
nequaquam concedere. D. Explica hoc; videamus quale sit.
9. M. Mobilitatem digitorum celeriorem vel pigriorem credo te non
scientiae, sed usui dare. D. Cur ita credis id? M. Quia
superius soli animo scientiam tribuebas, hoc autem quanquam imperante
animo tamen esse corporis vides. D. Sed cum sciens animus hoc
imperat corpori, magis hoc scienti animo, quam servientibus membris
tribuendum puto. M. Nonne censes posse fieri ut unus alium scientia
praecedat, cum ille imperitior multo facilius et expeditius digitos
moveat? D. Censeo. M. At si motus celer et expeditior digitorum
scientiae tribuendus esset, tanto in eo quisque excelleret, quanto
esset scientior. D. Concedo. M. Attende etiam istud. Nam
opinor nonnunquam te animadvertisse fabros, vel hujusmodi opifices,
ascia sive securi eumdem locum feriendo repetere, et non alio quam eo
quo intendit animus ictum perducere; quod nos tentantes cum assequi
nequimus, ab eis saepe irridemur. D. Ita est ut dicis. M. Ergo
cum id nos facere non valemus, numquid ignoramus quid feriri debeat,
vel quantum debeat amputari? D. Saepe ignoramus, saepe scimus.
M. Fac ergo aliquem nosse omnia, quae fabri facere debeant, et
perfecte nosse, minus tamen valere in opere; sed eisdem ipsis qui
facillime operantur, multa dictare solertius quam illi per se judicare
possent; an id usu evenire negas? D. Non nego. M. Non igitur
solum movendi celeritas atque facilitas, sed etiam motionis modus ipse
in membris, usui potius quam scientiae tribuendus est. Nam si aliter
esset, eo quisque manibus melius uteretur quo esset peritior: quod
licet ad tibias citharasve referamus, ne quod ibi digiti atque articuli
faciunt, quia difficile nobis est, scientia potius quam usu et sedula
imitatione ac meditatione fieri putemus. D. Non queo resistere; nam
et medicos audire soleo doctissimos viros, saepe in secandis, vel
quoquo modo comprimendis membris, in eo quod manu ac ferro fiat, ab
imperitioribus antecedi: quod genus curandi chirurgiam nominant, quo
vocabulo satis significatur operaria quaedam in manibus medendi
consuetudo. Perge itaque ad caetera, et jam istam confice
quaestionem.
|
|