|
10. M. Illud restat, ut opinor, ut inveniamus, si possumus,
has ipsas artes quae nobis per manus placent ut illius usus potentes
essent, non continuo scientiam, sed sensum ac memoriam secutas: ne
forte mihi dicas fieri quidem posse, ut scientia sine usu sit, et
major plerumque quam est in eis qui usu excellunt; sed tamen etiam
illos ad usum tantum non potuisse sine ulla scientia pervenire. D.
Aggredere: nam ita deberi manifestum est. M. Nunquamne hujusmodi
histriones audisti studiosius? D. Plus fortasse quam vellem. M.
Unde fieri putas, ut imperita multitudo explodat saepe tibicinem
nugatorios sonos efferentem; rursumque plaudat bene canenti, et
prorsus quanto suavius canitur, tanto amplius et studiosius moveatur?
Numquidnam id a vulgo per artem musicam fieri credendum est? D.
Non. M. Quid igitur? D. Natura id fieri puto, quae omnibus
dedit sensum audiendi, quo ista judicantur. M. Recte putas. Sed
jam etiam illud vide, utrum et tibicen ipse hoc sensu praeditus sit.
Quod si ita est, potest ejus sequens judicium movere digitos cum
tibias inflaverit, et quod satis commode pro arbitrio sonuerit, id
notare ac mandare memoriae, atque id repetendo consuefacere digitos eo
ferri sine ulla trepidatione et errore, sive ab alio accipiat id quod
cantet, sive ipse inveniat, illa de qua dictum est ducente atque
approbante natura. Itaque cum sensum memoria, et articuli memoriam
sequuntur, usu jam edomiti atque praeparati; canit cum vult tanto
melius atque jucundius, quanto illis omnibus praestat quae superius
ratio docuit cum bestiis nos habere communia, appetitum scilicet
imitandi, sensum atque memoriam. Numquid habes adversum ista quod
dicas? D. Ego vero nihil habeo. Jam audire cupio cujusmodi sit
illa disciplina, quam profecto a cognitione vilissimorum animorum video
subtilissime vindicatam.
|
|