|
11. M. Nondum est satis quod factum est, nec ad ejus
explicationem transire nos sinam, nisi quemadmodum constitit inter nos
posse histriones sine ista scientia satisfacere voluptati aurium
popularium; ita etiam nullo modo esse posse histriones musicae
studiosos peritosque constiterit. D. Mirum si hoc effeceris. M.
Facile id quidem, sed attentiore te mihi opus est. D. Nunquam
equidem, quod sciam, remissior in audiendo fui, ab usque sermo iste
sumpsit exordium: sed nunc me, fateor, multo erectiorem reddidisti.
M. Gratum habeo, quanquam tibi te commodes magis. Itaque
responde, si placet, utrum tibi videatur scire quid sit aureus
solidus, qui eum aequo pretio vendere cupiens, decem nummos eum valere
putaverit? D. Cui hoc videatur? M. Nunc age, dic mihi, quid
charius habendum sit; quod nostra intelligentia continetur, an quod
nobis fortuito imperitorum judicio tribuitur. D. Nulli dubium est,
longe illud primum praestare caeteris omnibus, quae ne nostra quidem
putanda sunt. M. Num ergo negas omnem scientiam intelligentia
contineri? D. Quis negat? M. Et musica igitur ibi est. D.
Video ex ejus definitione id esse consequens. M. Quid? plausus
populi et omnia illa theatrica praemia, nonne tibi ex eo genere
videntur, quod in potestate fortunae et imperitorum judicio positum
est? D. Nihil magis arbitror esse fortuitum obnoxiumque casibus et
plebeiae dominationi nutibusque subjectum, quam illa sunt omnia. M.
Hoccine igitur pretio cantus suos venderent histriones, si musicam
scirent? D. Non parum quidem hac conclusione commoveor, sed
nonnihil habeo quod contradicam. Nam ille venditor solidi cum isto
comparandus non videtur: non enim accepto plausu aut qualibet sibi
largita pecunia scientiam, si quam forte habet qua populum delectavit,
amittit; sed onustior nummo, et laude hominum laetior, cum eadem
disciplina incolumi atque integra domum discedit: stultus autem esset,
si commoda illa contemneret, quae non adeptus multo esset ignobilior
atque pauperior; adeptus autem nihilo esset indoctior.
12. M. Vide ergo utrum vel isto conficiamus quod volumus. Nam
credo videri tibi multo esse praestantius, id propter quod aliquid
facimus, quam idipsum quod facimus. D. Manifestum est. M. Qui
ergo cantat vel cantare discit, non ob aliud nisi ut laudetur a
populo, vel omnino abs quovis homine, nonne judicat meliorem laudem
illam esse quam cantum? D. Negare non possum. M. Quid? ille qui
male de aliqua re judicat, videtur tibi eam scire? D. Nullo modo,
nisi forte quoquo modo corruptus. M. Ergo qui vere putat melius esse
aliquid quod deterius est, nullo dubitante scientia ejus caret. D.
Ita est. M. Quando igitur mihi vel persuaseris vel ostenderis
quemlibet histrionum non ideo illam, si quam habet facultatem, vel
assecutum esse vel exhibere ut populo placeat propter quaestum aut
famam; concedam posse quemquam et musicae habere scientiam, et esse
histrionem. Si autem perprobabile est, neminem esse histrionum qui
non sibi professionis finem in pecunia seu gloria constituat ac
proponat, fateare necesse est aut musicam nescire histriones, aut
magis expetendam esse ab aliis laudem, vel quaeque alia fortuita
commoda, quam a nobismetipsis intelligentiam . D. Video me, qui
superiora concesserim, etiam istis cedere debere. Non enim mihi ullo
modo videri potest de scena inveniri posse talem virum, qui artem suam
propter seipsam, non propter extra posita commoda diligat; cum de
gymnasio vix talis inveniatur: quanquam si quis existit, vel
exstiterit, non eo contemnendi musici, sed honorandi aliquando
histriones possint videri. Quamobrem explica jam, si placet, tantam
istam, quae jam vilis mihi videri non potest, disciplinam.
|
|